Bovidae sunt familia 140 specierum animalium mammiferorum. Per totum orbem terrarum sparsa, solis Australia et Antarctica exceptis, insignis est magna animalium varietate. Comprehendit enim bubalos, bisontes, damas, dorcades, boves (et mansuetos et feros), oves, et capros.


Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Gray, 1821
   

Bovidae maximae plus quam tonnam pendunt, et duo metra ad armum stant; minimae 3 kg pendent, et altiores quam feles magna non stant. Nonnullae robustae musculosaeque sunt, aliaeque tenues corporibus parvis, cruribus longis. Multae species in greges magnos congregantur, aliae autem solitariae sunt. In vagatione extenta utuntur habitationibus variis, a desertis ad tescas arcticas et a silvis tropicis ad praecipitia.

Omnes bovidae herbivorae sunt, et stomachum quadricameratum habent, per quem possunt concoquere alimenta quae alia animalia nequeunt. Bovidae nequeunt cellulosam graminum concoquere, quam autem bacteria in stomachis earum fermentant.

Propter magnitudinem pondumque systematum digestivorum, multae bovidae corpora robusta et nervosa habent; tenuiores familiae victum inconstantem sequuntur, carpentes plus quam pascentes. Dentes canini aut desunt aut modificati ut incisores additi sint. Omnes bovidae ungulam bisulcam habent. Mares ac multae feminae cornua habent; magnitudo formaque magnopere variant, sed structura simplex semper protrusio ossea est, sine bifurco et semper crustata cum vagina ceratina.

Taxinomia

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Vide "Bovidas" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bovidas spectant.


  NODES