Vide etiam paginam fere homonymam: Cabala.

Cabbala[1] (Hebraice קַבָּלָה‬, "traditio") est ratio mystica vel arcana a rabbinis exculta, quae saeculis duodecimo vel tredecimo floruit. Cabbala funditur pacto interpretandi Torah cuius sectatores arcana penetrare confirmaverunt.

Arbor vitae cabbalistica

Historia

recensere
 
Creator cabbalisticus in interpretatione christiana mediaevali

Doctrina ista secreta mysticaque habet elementa quaedam qui certe iam ante christianismum excogitata erant (speculationes de angelis; thronum Dei cum nive circumcirca; meta-thronum etc.). Tamen res ipsa non ante saeculum IX orta est praesertim propter Neoplatonisum et symbola numeralia Pythagorea. Compendium doctrinae e libris Jezirah et Sohar circa annum 1300 ab Iudaeo Hispanico Moseh ben Sehm Tob de Leon scriptum est. Fundamento erant doctrinae Isaac Caeci, eiusque discipulorum et adversariorum Maimonidis. Rem continuabant et commentariis auxerunt Isaac Luria (+1572) et Horwitz (+1622). Liber Jezira lingua Hebraica edita est anno 1562, lingua Latina anno 1654. Liber Sohar editus est Hebraice anno 1558 et Latine 1684.

Primus in Europa qui Cabbala multis notum fecit fuit Raimundus Lullus, cuius doctrina et historia multitudine narrationum incredibilium cum cosmogoniis, angelogiis, daemonologiis, praesagiis necnon superstitione magicaque uniebantur.

Notiones

recensere

Agitur de mixtura quasi inter philosophiam Graeco-Alexandrinam, Neoplatonismum, Neopythagorismum et gnosticismum. Doctrina omnis emanans est: mundus spiritalis et sensualis exeunt in radiis ex illo unico Divino, fere in creatione per se. Deus illud infinitum est, Hen-Soph, illud nihil quod infinitum est et ingeniis caret. Illud in principio omnia dederat, lux originalis omnia illuminans est et celatum.

Revelationis causa sinitur mundum ex se ire. Mundus ex illo eo emanat luce originali creante et non creante; omnia illuminantur unitate perpetua conservata. Limitem habet in se, e quo spatium vacuum fit in quod lux originalis/mundus (sive mundi plures) lucem mittit (mittunt). Mediatio inter Deum et mundum sensualem formant fortitudines spiritales, quae a Deo sunt respective ex Adam Kadmon, prototypo hominis caelestis et exemplo hominis terrestris, filii Dei.

Istarum fortitudinum decem sunt, sephiroth, circuli clari qui fiunt quia lux divina se ipsam benevola refrenat. Primae tres sephiroth vocantur corona, sapientia et intelligentia (logos). Sephiroth communiter creant mundum Aziluth qui etiam corpus Adam Kadmon nuncupatur. Alii mundi ex isto Hensoph emanantes sunt Beriah (mundus idearum quae phantasmatibus similes esse putantur), Jezirah (mundus animarum), Asijjah (mundus creaturarum cum sensibus). Homo pars trium ultimorum mundorum simul est. Uniones fiunt cum secundo mundo anima rationali (neshama), quae immortalis est; cum tertio spiramine vitae (nephesh). Et praeexistentia et metempsychosa creduntur.

Cabbalah multos philosophos christianos movit: istis doctrinis studebant e.g. Raimundus Lullus, Ioannes Picus Mirandula, Marsilius Ficinus, Ioannes Reuchlin, Henricus Cornelius Agrippa de Nettesheim, Paracelsus, Iacobus Böhme.

  1. Iohannis Micraelii Lexicon Philosophicum Terminorum Philosophis Usitatorum, editio secunda (Stetini: Mamphrasius, 1661), p. 224.

Bibliographia

recensere
  • Veronique Altglas: From Yoga to Kabbalah. Religious Exoticism And The Logics Of Bricolage. Oxford University Press, 2014 ISBN 978-0-19-999763-3
  • Nicole Maria Bauer: Zwischen Tradition und Transformation. Kabbalistische Vorstellungen und Praktiken in der religiösen Gegenwartskultur. In: Zeitschrift für Anomalistik, tomus 14, 2014, p. 224–247,anomalistik.de (PDF)
  • Nicole Maria Bauer: Kabbala und religiöse Integrität. Eine religionswissenschaftliche Analyse des deutschsprachigen Kabbalah Centre. Transcript-Verlag, Mai 2017 ISBN 978-3-8376-3699-4
  • John W. McGinley: „The Written“ as the Vocation of Conceiving Jewishly. To Excel/Kaleidoscope Sof, 2006, ISBN 0-595-40488-X.
  • Karl Erich Grözinger: Jüdisches Denken. Tomus 2: Von der mittelalterlichen Kabbala zum Hasidismus. Campus, Francofurti ad Moenum 2005, ISBN 3-593-37513-3.
  • Boaz Huss: Kabbalah and Modernity. Interpretations, Transformations, Adaptions. Brill Academic Publishers, 2010 ISBN 978-90-04-18284-4
  • Johann Maier: Die Kabbalah. Einführung – Klassische Texte – Erläuterungen. Beck, Monaci 2004, ISBN 3-406-39659-3.
  • Gershom Scholem: Zur Kabbala und ihrer Symbolik. Suhrkamp, Francofurti 1973, ISBN 3-518-27613-1.
  • Gershom Scholem: Jewish Gnosticism, Merkabah Mysticism and Talmudic Tradition. The Jewish Theological Seminary of America, Neoeboraci 1965.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cabbala spectant (Cabalism, Kabbalah).
  NODES
Idea 1
idea 1