Carolus Magnus, etiam Karolus Magnus appellatus (Francogallice Charlemagne; Theodisce Karl der Große) (742814), fuit Rex Francorum ex anno 768 et Imperator Romanorum ex anno 800 ad mortem. Regnum Francorum in imperium auxit quod multas partes Europae Occidentalis et Mediae complexus est. Per suum regnum et imperium, Italiam vicit, et nomine Imperatore Augusto[1] diadema e manibus Leonis Papae III die 25 Decembris 800 accepit.

Wikidata Carolus Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Magnus: imago
Carolus Magnus: imago
Carolus Magnus: subscriptio
Carolus Magnus: subscriptio
Nativitas: 740s; Regnum Francorum
Obitus: 28 Ianuarii 814; Aquisgranum
Patria: Regnum Francorum
Nomen nativum: Karlus

Familia

Genitores: Pippinus III; Bertrada of Laon
Coniunx: Desiderata, Hildegarda (Caroli Magni uxor), Fastrada, Luitgard, Himiltrude
Proles: Pipinus Gibbus, Carolus, Rotrude, Berta, Pippinus, Ludovicus Pius, Gisela, Theodrada, Drogo, Hugh, Alpais, Adelaide, Lothair, Hildegard, Chrotais, Hiltrude, Ruodhaid, Theodoric, Adaltrude
Familia: Carolingorum stirps

Memoria

Sepultura: Aachen Cathedral, Palatine Chapel
Beatus (feriae die 18 Ianuarii)
Carolus Magnus cum filio suo maiore natu Pippino
Monogramma imperatoris Caroli Magni

Coniungitur eius dominatus cum Renascentia Carolingiana, recreatione artis, religionis, culturae, Ecclesia Catholica adiuvante. Ipse per victorias externas et correctiones internas Europam Occidentalem et Media Aeva Europaea definire adiuvit. Carolus I in indicibus regnalibus Germaniae, Sacri Romani Imperii, et Franciae numeratur.

Carolus, filius Regis Pippini Brevis et Bertradae Lauduni, reginae Francicae, patri anno 768 succedens, primum cum Carlomanno I fratre rexit. Saepe subicitur coniunctio fratrum infelix fuisse, sed etiam subiciuntur impedimenta ab annalium scriptoribus in maius extulisse.[2]

Carolus Heristali natus est die 2 Aprilis 742,[3] filius Peppini Iunioris ("Brevis") et Bertradae Laonis. Eginhardus scripsit Carolum hominem esse cui corpus bene constitutum erat.

Anno 773, Caroli auxilio a papa Hadriano I petito contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et Papiam, caput eius regni, cepit.

Postea gentes Saxones quae a Francorum dominio defecerant domuit.

Anno 797, Irenia Atheniensis filium suum Constantinum VI Imperatorem Romanum Orientalem deposuit et se imperatricem fecit. Papa Leo III recusavit Ireniam imperatricem Imperii Romani Orientalis recognoscere. Ergo die 25 Decembris 800, papa Leo III Caroli Magni capiti coronam imperialem imposuit. Carolus Aquisgrani obiit die 28 Ianuarii 814.

Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quae tamen iustam non excederet - nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram -, apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur; quamquam cervix obesa et brevior venterque proiectior videretur, tamen haec ceterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu firmo totaque corporis habitudine virili; voce clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret

Ex concubina nomine Himiltrude unum filium genuit, nomine Pippinum, qui postea, mutata veste et tonsuratus, in Prumia monasterium trusus est.

Prima Caroli Magni uxor fuit filia Desiderii regis Langobardorum cuius nomen nobis incognitum est (scilicet Desiderata aut Gerperga).

Secundam uxorem ex gente Sueborum duxit, nomine Hildegardem, cuius pater Geroldus comes fuit. Ex ea multos liberos genuit. Tres filios, Carolum, Carlomannum (ab anno 781 Pippinus nuncupatus), et Hludovicum, atque tres filias, nominibus Hruodtrudis (Rotrudis), Berhta (Berta), et Gisla (Gisela). Tres liberi eius nominibus Adalhaidis, Hlotharius et Hildegardis in albis iam de hac luce migraverunt.

Rorico ex filia maior Rotrude filium nomine Hludovicum genuit.

Angilbertus primicerius palatii et minister Karoli Magni ex secunda filia nomine Berta duos filios genuit, quorum nomina fuerunt Hartnidus et Nithardus.

Post Hildegardae mortem Carolus Fastradam in matrimonium duxit.

Anno 1165, antipapa Paschalis III Carolum Magnum sanctum creavit, sed anno 1179 Concilium Lateranense Tertium omnia decreta huius antipapae III nulla declaravit. Carolus Magnus etiam persona carminorum epicorum La chanson de Roland atque Orlando Furioso Ludovici Ariosti est.

Nexus interni

  1. Pleniore titulo Carolus Serenissimus Augustus a Deo coronatus, magnus pacificus imperator, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. "Karoli ad Fulradum abbatem epistola" (anno 806) bibliotheca Augustana apud www.hs-augsburg.de.
  2. McKitterick 2008, pp. 80–81.
  3. Vel 1 Aprilis 747, vel post 15 Aprilis 747, vel 1 Aprilis 748.
 
Carolus Magnus et Papa Hadrianus I: imago posterioris aetatis

Bibliographia

recensere
  • Barbero, Alessandro. 2002. Carlo Magno, un padre dell'Europa. Romae.
  • Barbero, Alessandro. 2004. Charlemagne: Father of a Continent. Liber conversus ab Allan Cameron. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-23943-1.
  • Becher, Matthias (2003). Charlemagne. trans. David S. Bachrach. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09796-4 
  • Collins, Roger (1987) [1986]. The Basques. Novi Eboraci: Basil Blackwell Inc 
  • Collins, Roger (1998). Charlemagne. Toronti: University of Toronto Press 
  • Collins, Roger (2004). Visigothic Spain, 409-711. History of Spain. Malden, Mass.; Oxford: Blackwell Pub. 
  • Douglass, William A; Bilbao, Jon (2005). Amerikanuak: Basques in the New World. The Basque series. Reno; Las Vegas: University of Nevada Press 
  • Einhard, putative (741-829). Annales Regni Francorum (Annales Laurissenses Maiores). The Latin Library 
  • Einhard (1999) [1880]. Halsall, Paul. ed. The Life of Charlemagne. trans. Samuel Epes Turner. Novi Eboraci: Harper & Brothers; Medieval Sourcebook, Fordham University 
  • Epperlein, S. 1978. Karl der Grosse: eine Biographie. Berolini.
  • Ganshof, F. L. (1971). The Carolingians and the Frankish Monarchy: Studies in Carolingian History. trans. Janet Sondheimer. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 0-8014-0635-8 
  • Louis Halphen. 1921. Études critiques sur l'histoire de Charlemagne.
  • James, David; Ibn al-Qu?iyya (2009). Early Islamic Spain: The History of Ibn al-Qu?iyya: a study of the unique Arabic manuscript in the Bibliothèque Nationale de France, Paris, with a translation, notes and comments. Londinii et Novi Eboraci: Routledge 
  • Langston, Aileen Lewers; and J. Orton Buck, Jr (eds.) (1974). Pedigrees of Some of the Emperor Charlemagne's Descendants. Baltimorae: Genealogical Pub. Co. 
  • Longnon, Auguste, "Sur la géographie de l'empire de Charlemagne" in Alphonse Vétault et al., Charlemagne (Tours : A. Mame, 1877) pp. 517-537
  • McKitterick, R. (2008). Charlemagne: The Formation of a European Identity. Cantabrigiae: Cambridge University Press 
  • Molina Figueras, Joan (2004). "Arnau de Montrodon y la catedral de San Carlomagno: sobre la imagen y el culto al emperador carolingio en Gerona". Anuario de Estudios Medievales 34 (1): 417–454 
  • Morrissey, Robert. 1997. L'Empereur à la barbe fleurie: Charlemagne dans la mythologie et l'histoire de France. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-073127-8
  • Oman, Charles (1914). The Dark Ages, 476–918 (ed. 6a. ed.). Londinii: Rivingtons 
  • Painter, Sidney (1953). A History of the Middle Ages, 284-1500. Novi Eboraci: Knopf 
  • Pirenne, Henri (2001) [1937 posthumous]. Mohammed and Charlemagne (Dover ed.). Mineolae Novi Eboraci: Dover Publications 
  • Riché, Pierre (1993). The Carolingians: A Family Who Forged Europe. Middle Ages Series. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press. ISBN 0-8122-1342-4 
  • Russell, Charles Edward (1930). Charlemagne, first of the moderns. Bostoniae et Novi Eboraci: Houghton Mifflin Co. 
  • Santosuosso, Antonio (2004). Barbarians, Marauders, and Infidels: The Ways of Medieval Warfare. Boulder, Colorati: Westview Press. ISBN 0-8133-9153-9 
  • Scholz, Bernhard Walter; with Barbara Rogers (1970). Carolingian Chronicles: Royal Frankish Annals and Nithard's Histories. Ann Arbor: University of Michigan Press. ISBN 0-472-08790-8  [comprehendit Annales regni Francorum opusque Nithardi de filiis Ludovici]
  • Sypeck, Jeff (2006). Becoming Charlemagne: Europe, Baghdad, and The Empires of A.D. 800. Novi Eboraci: Ecco/HarperCollins. ISBN 0-06-079706-1 
  • Tierney, Brian (1964). The Crisis of Church and State 1050–1300. Toronto: University of Toronto Press. ISBN 0802067018 
  • Vétault, Alphonse, et al., Charlemagne. Tours : A. Mame, 1877 Textus apud Internet Archive
  • Wilson, Derek (2005). Charlemagne: The Great Adventure. Londinii: Hutchinson. ISBN 0-09-179461-7 

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Magnum spectant.


  NODES
Intern 4
iOS 7
languages 1
Note 1
os 25
text 2