Catharina Spasova Gečeva-Zaharieva seu litteris Cyrillicis Екатерина Спасова Гечева-Захариева (die 8 Augusti 1975 nata in urbe Pazardžik), alumna universitatis Philippopolitanae ubi iuribus studuit, est politica Bulgariae. Bis ministra ab evolutione regionali fuit, a die 13 Martii 2013 ad 29 Maii eiusdem anni et ab 6 Augusti 2014 ad 7 Novembris 2014. Die 3 Ianuarii 2015 ministram ab iustitia facta est a primo ministro Bojko Borisov, quod officium usque ad 27 Ianuarii 2017 tenuit. Bojko Borisov mox iterum primo ministro creato, Catharina Zaharieva ministra a rebus externis a die 4 Maii 2017 meret.

Wikidata Catharina Zaharieva
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Zaharieva: imago
Catharina Zaharieva: imago
Nativitas: 8 Augusti 1975; Pazardzhik
Patria: Bulgaria

Nexus externi

recensere
  • Vita apud situm praesidis
Consilium ministrorum Bulgaricum Bojko Borisov 2014–2016
  NODES