Cilianus Murphy
Cilianus Murphy, vulgo Cillian Murphy, est histrio Hibernicus, natus anno 1976 in Corcagiae suburbio Douglas. Murphy artem cinematographicam fere annis 2000 factitare coepit. Notus est partibus quas egit in Christophori Nolan trilogia cinematographica Batman (2005-2012) atque in eiusdem dispositoris pellicula Oppenheimer (2023), qua praemium Oscar optimi generis actoris et praemium Golden Globe meruit.
De adulescentia
recensereCilianus Murphy in Hibernia die 25 Maii 1976 natus est. Pater eius inspector scholae erat, et mater eius magistra linguae Francogallicae. In adulescentia cantor et citharista egit in grege "The Sons of Mr. Green Genes", qui nomen ex frusto in Francisci Zappa albo Hot Rats edito accepit.
Murphy anno 1996 in Collegium Corcagiense adscitus curriculum iuris consulti cogitabat. Cum tamen quarto anno ad artem scaenicam exarderesceret, schola iuris relicta arti scaenicae se dedit.
De cursu cinematographico
recensereInter primas in quibus partes agit pelliculas sunt Disco Pigs (2001), 28 Days Later (2002), Intermission (2003), et multae aliae. Murphy, etsi gratiam spectatorum inter gentes iniret, tamen theatrum non negligebat. Mediis annis 2000 multas partes egit in pelliculis notabilibus, sicut Formidinis in Batman Begins (2005) et duabus sequelis, et eodem anno in Breakfast on Pluto, comoedia dramatica. Deinde personam egit Roberti Michaelis Fischer in Inception (2010), taenia terrifica in fictione scientiae posita, et anno 2017 militem egit in Dunkirk. Etiam personam Thomae Shelby praedonis egit in serie televisiva criminali Peaky Blinder (2013–2022).
Anno 2023, Murphy Robertum Oppenheimer physicum in pellicula biographica Oppenheimer a Christophoro Nolan disposita incorporavit. Oppenheimer bene accepta est magnaque adprobatione celebrata, praesertim Murphy, qui praemia Oscar et Bafta meruit.
Bibliographia
recensere- Taysom, Joe (2022) Revisit Cillian Murphy’s experimental pre-fame band ‘The Sons of Mr Green Genes’. Far Out, 22 Maii.
- Walsh, John (2007) Murphy's lore: Meet the action hero who looks on the verge of tears. The Independent, 31 Maii.