Circuitus Franciae 2011 est nonagensimus octavus circuitus Franciae. Coepit certamen die 2 Iulii in prima statione 180 km ad Passage du Gois, et in Campis Elysiis Lutetiae die 24 Iulii finivit. Omne circuitus anni 2011 iter die 19 Octobris 2010 nuntiatum est.

Iter Circuitus Franciae anni 2011. Stationes:

In certamine anni 2011 maxima opera Alpibus, sicut anno 2010 Pyrenaeis, impensa est, in commemoratione centesimi festi anniversarii illorum primo in circuitu visitatorum cacuminum.[1]

Col du Galibier bis per certamen visitatum est, et terminus stationis duodevicensimae fuit primus apud iugum, 2645 m super maris aequor.[2] Hic terminus fuit altissimus huius certaminis, adeo altior quam terminus Col du Granon (2413 m, prope Serre Chevalier) per Circuitum Franciae 1986 (statio 17).

Cadel Evans Australianus victoriam reportavit, ductu in certamine temporis singulari die paenultimo capto. Ipse est primus Australianus, etenim primus eques ex Hemisphaerio Australi, qui cursus certamen vicit, praeterea, anno tricensimo quarto aetatis suae, veterrimus post secundum bellum mundanum. Andreas Schleck Luxemburgensis tertio anno continuo fuit secundus; Franciscus Schleck frater, tertius. Marcus Cavendish Monensis fuit primus classificationis punctorum victor Britannicus, et Samuel Sánchez Hispanus categoriam montium reportavit.

In certamine anni 2011, novae regulae classificationem punctorum et Regem Montium decreverunt.

Stationes

recensere

Hae sunt circuitus stationes.[3][4]

Statio Dies Cursus Longinquitas Genus Victor
1 2 Iulii Passage du GoisMont des Alouettes 191.5 km   Statio plana
2 3 Iulii Les EssartsLes Essarts 23 km   Certamen temporis manui
3 4 Iulii Olonne-sur-MerRedon 198 km (123 mi)   Statio plana
4 5 Iulii LorientMûr-de-Bretagne 172.5 km (107 mi)   Statio plana
5 6 Iulii CarhaixCap Fréhel 164.5 km (102 mi)   Statio plana
6 7 Iulii DinanLexovium 226.5 km (141 mi)   Statio plana
7 8 Iulii CenomanoCastrum Radulphi 218 km (135 mi)   Statio plana
8 9 Iulii AigurandeSuper-Besse 189 km (117 mi)   Statio aliquantulum montuosa
9 10 Iulii IssoireSaint-Flour 208 km (129 mi)   Statio aliquantulum montuosa
11 Iulii Dies otii
10 12 Iulii AureliacoCarmaux 158 km (98 mi)   Statio plana
11 13 Iulii Blaye-les-MinesVaurum 167.5 km (104 mi)   Statio plana
12 14 Iulii CugnauxLuz-Ardiden 211 km (131 mi)   Statio montuosa
13 15 Iulii PaloLapurdum 152.5 km (95 mi)   Statio montuosa
14 16 Iulii Saint-GaudensPlateau de Beille 168.5 km (105 mi)   Statio montuosa
15 17 Iulii LimouxMonspessulanum 192.5 km (120 mi)   Statio plana
18 Iulii Dies otii
16 19 Iulii Saint-Paul-Trois-ChâteauxVapincum 162.5 km (101 mi)   Statio aliquantulum montuosa
17 20 Iulii VapincoPinarolium 179 km (111 mi)   Statio montuosa
18 21 Iulii PinarolioCol du Galibier / Serre Chevalier 200.5 km (125 mi)   Statio montuosa
19 22 Iulii ModaneL'Alpe d'Huez 109.5 km (68 mi)   Statio montuosa
20 23 Iulii GratianopoleGratianopolim 42.5 km (26 mi)   Certamen temporis singulari
21 24 Iulii CristolioLutetiam (Campos Elysios) 95 km (59 mi)   Statio plana

Omnibus 18 manibus in UCI categoria Proteam certare oportebit. Praeterea, quattuor manus UCI Professional Continental, omnes in Francia sessae, invitantur.[5] Formula:Columns †Manus Pro-Continental invitati.

Duces classium

recensere
Statio Victor Classificatio generalis
 
Classificatio punctorum
 
Classificatio montium
 
Classificatio equitum iuvenum
 
Classificatio manuum
 
Praemium hominis ferocissimi
 
1 Philippus Gilbert Philippus Gilbert Philippus Gilbert Philippus Gilbert Geraint Thomas Formula:Ct Perrig Quemeneur
2 Formula:Ct Thor Hushovd Formula:Ct nullum praemium
3 Tyler Farrar Iosephus Joaquín Rojas Michael Delage
4 Cadel Evans Cadel Evans Hieronymus Roy
5 Marcus Cavendish Philippus Gilbert Ioannes Gutiérrez
6 Edvald Boasson Hagen Ioannes Hoogerland Adrianus Malori
7 Marcus Cavendish Iosephus Joaquín Rojas Robertus Gesink Yannick Talabardon
8 Rui Costa Philippus Gilbert Tejay van Garderen Tejay van Garderen
9 Ludovicus Leo Sánchez Thomas Voeckler Ioannes Hoogerland Formula:Ct Flecha et Hoogerland
10 Andreas Greipel Marcus Marcato
11 Marcus Cavendish Marcus Cavendish Michael Delage
12 Samuel Sánchez Samuel Sánchez Arnoldus Jeannesson Formula:Ct Geraint Thomas
13 Thor Hushovd Hieronymus Roy Formula:Ct Hieronymus Roy
14 Jelle Vanendert Jelle Vanendert Rigobertus Urán Formula:Ct Sandy Casar
15 Marcus Cavendish Niki Terpstra
16 Thor Hushovd Formula:Ct Mihael Ignatiev
17 Edvald Boasson Hagen Rubén Pérez
18 Andreas Schleck Rein Taaramäe Andreas Schleck
19 Petrus Rolland Andreas Schleck Samuel Sánchez Petrus Rolland Albertus Contador
20 Antonius Martin Cadel Evans nullum praemium
21 Mark Cavendish
Finalis Cadel Evans Marcus Cavendish Samuel Sánchez Petrus Rolland Formula:Ct Hieronymus Roy

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  NODES
Intern 2
iOS 3
languages 1
os 15
text 1