Columba Hiensis
Sanctus Columba Hiensis[1] (Hyensis) sive Columba Maior[2] (Hibernice Columb Cille, scilicet 'Columba Ecclesiae', est sanctus Catholicus Romanus, qui in Hibernia circa die 7 Decembris annum 521 nomine Crimthann 'vulpes' natus est.
Postquam in bibliotheca Sancti Finteni, praeceptoris sui, librum inconcessus descripsit, controversia exorta die 9 Iunii anno 597 (vel 565) in exsilium ("peregrinationem") Albam Scotiae iit et una cum duodecim sociis monasterium in insula Iona fundavit. Plerosque Caledonum ad Christianam doctrinam convertit, ex quibus etiam reges Pictorum.
Incerti auctores hoc carmen Columbae tribuerunt :
I | II | III | |||
---|---|---|---|---|---|
Regis regum rectissimi | Diesque mirabilium | In quo cessabit mulierum | |||
Prope est dies domini, | Tonitruorum fortium, | Amor et desiderium | |||
Dies iræ et vindictæ, | Dies quoque angustiæ, | Nominumque contentio | |||
Tenebrarum et nebulæ, | Mæroris ac tristitiæ. | Mundi huius et cupido, | |||
Regis regum rectissimi. | Regis regum rectissimi. | Regis regum rectissimi. |
Sanctus Columbus in praenomine Scotico commemoratur quod est Malcolmus seu Milcolumbus, Gadelice Máel Coluim, hoc est "sectator Columbi".
Notae
recensere- ↑ Vide Uita S. Columbae abbatis hiensis e codice Salmanticensi (L&S B421)
- ↑ Friedrich Wilhelm Bautz, "COLUMBA der Ältere" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1103–1104 (Theodisce)
Nexus Externus
recensere