Conradus Pellicanus[1] (vere: Konrad Kürschner; natus die 9 Ianuarii 1478 Rouffach, mortuus die 5 Aprilis 1556 Turici) theologus Alsatiensis atque Helveticus fuit.

Conradus Pellicanus, philologus summus trium linguarum

Filius textoris Conradi Kürschner Vuila oriundi et Elisabethae Kleinhänsler Rubeaquensis post scholam in urbe natali et (annis inter 1491 et 1492) studia Heidelbergensia denique anno 1494 Ordinem Fratrum Minorum intravit. Heidelbergase avunculo Iodoco Gallo cum humanistis circa Ioannem de Dalberg convenerat; inde etiam mutatio nominis modum in Latinum explicari potest. Ex anno 1496 Tubingae studebat et diligentia eius in philologicis praesertim magister eius Paulus Scriptoris gaudebat. Conradus ipse se linguam Hebraicam docuit. Iam anno 1501 grammaticam Hebraicam scripsit, quae Argentorati anno 1504 in lucem est prolata. Anno 1502 lector in Franciscanorum conventu Basiliensi creatus et in officina Ioannis Amerbach in edendis Augustini Hipponensis operibus auxiliabatur. Cum variis muneribus Rufach et Phorcae functus esset, annis inter 1508 et 1519 secretarius provincialis Caspari Schatzger OFM necnon annis inter 1519 et 1523 tamquam guardianus claustri Basiliensis erat. Mox in circulo intimo Desiderii Erasmi Roterodami inveniebatur. Quoniam autem Reformationi annuebat difficulates et cum fratribus Franciscanis et cum Desiderio Erasmo hiabant.

Anno 1526, cum breviter in Universitate Basiliensi docuisset, in Schola theologorum Zvingliana locum Iacobi Ceporini vita defuncti cepit. Usque ad mortem professor linguarum Graecae Hebraicae et Veteris Testamenti erat. Anno 1526 Anna Fries et anno 1537 Elisa Kalb ab eo in matrimonium ductae sunt.

Gravitudo

recensere

Vir clemens atque pacificus vix istis controversiis theologicis acribus intererat, cui scientiarum pura veritas in omnibus petenda esse videbatur. In illustrissima versione Theodisca Sanctae scripturae Turici conficienda operam magnam dabat atque commentarios unicos et isto tempore inusitatos de omnibus libris biblicis pepigit (septem in voluminibus, quos annis inter 1532 et 1539 Christophorus Froschauer edidit). Biographicum documentum maximi momenti fuit opus Chronicon (anno 1877, a Bernarduo Riggenbach editum).

Bibliographia

recensere
  • C. Zürcher: Konrad Pellicans Wirken in Zürich 1526-1556, 1975
  • HS V/1, 133-135
  • F.W. Bautz: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon 7/1994, p. 180-183
  1. Ita e.g. apud Hondium; etiam Chuonradus Pel(l)icanus Rubeaquensis vocabatur.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Pellicanum spectant.
  NODES
chat 1
iOS 1
languages 1
os 6
text 2