Contingentia sive contingens est notio philosophica inter alia in logica et ontologia in usu, qua status rerum indicetur, quarum exsistentia nec est necessaria neque impossibilis. Petrus Abaelardus scribit[1]: Possibile quidem et contingens idem prorsus sonant. Thomas Aquinas[2]: Contingens est, quod potest esse et non esse.

Verbi origo

recensere

Aristotelis τὰ ἐνδεχόμενα versa

recensere

Verba contingentia sive contingens a Gaio Mario Victorino, cum Aristotelis "Organum" et Porphyrii "Isagogen" in linguam Latinam vertit, ad verbum Graecum τὰ ἐνδεχόμενα interpretandum efficta sunt. Boethius, cuius litterae magnam Medio Aevo vim habebant, in iisdem libris interpretandis eadem verba adhibetur.

Verbum endechesthai autem apud Aristotelem ambigue adhibetur: In De Interpretatione verbo dynaton aequatur (to endechomenon idem ac possibile est sive id, quod non est impossibile), in Analyticis Prioribus sensu strictiore id, quod non est impossibile neque necessarium, valet. [3]

Quae ambiguitas a Boethio recipitur, per quem in philosophiam mediaevalem traditur (Vide citationes Abaelardi et Thomas Aquinatis in summa commentatione utramque definitionem demonstrantes).

De futuris contingentibus

recensere

Praeterea posteri Boethii commentarium in Aristotelis De Interpretatione sequentes quaestionem de futuris contingentibus ("Cras omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt"), utrum vera an falsa sint, disputant.

Apud Boethium inter alia legitur[4]: Sed Aristoteles non solet illa futura dicere quae sunt necessaria, sed potius quae sunt contingentia. Contingentia autem sunt [ . . . ] quaecumque vel ad esse vel ad non esse aequaliter sese habent, et sicut ipsa indefinitum habent esse et non esse, ita quoque de his adfirmationes <et negationes> indefinitam habent veritatem vel falsitatem, cum una semper vera sit, semper altera falsa, sed quae vera quaeve falsa sit, nondum in contingentibus notum est.

Accidens ac contingentia

recensere

Tandem Porphyrii definitio pro symbebekos[5] (Latine: 'accidens') a Victorino vertitur "Accidens est quod contingit alicui et esse et non esse,"[6] quod item a Boethio recipitur (alicui in eidem mutans).

Notio apud Boethium ambigua

recensere

Cum Boethius ambiguitatem Aristotelicam conservet et duo verba inter se diversa, symbainein et endechesthai, eodem verbo contingentia vertat,[7] notio apud eum trifariam intellegi potest: a) contingens est, quod non est impossibile (possibile et necessarium comprehendens), b) contingens est, quod est nec impossibile nec necessarium (tantum possibile comprehendens), c) contingens est, quod accidit seu evenit (necessarium comprehendens).[8]

Contingentia in philosophia mediaevali

recensere

Cum theologi mediaevales Deum mundum libero arbitrio et ex nihilo creavisse affirmant, de mundi contingentia loquuntur. Omnia creata contingentia sunt, quod non exstarent, nisi Deus ea libero arbitrio creare voluisset. Solus Deus necessarius est.

Quaestio de contingentia sive de possibilibus et de veritate sententiarum, quae ad res futuras pertinent, arte cum disputationibus de providentia divina et de Dei libero arbitrio coniuncta est.

Thomas Aquinas

recensere

Thomas Aquinas ex contingentia („e possibili et necessario“) tertiam e suis quinque viis philosophicis ad Deum ducentibus repetit[9]: Tertia via est sumpta ex possibili et necessario, quae talis est. Invenimus enim in rebus quaedam quae sunt possibilia esse et non esse, cum quaedam inveniantur generari et corrumpi, et per consequens possibilia esse et non esse. Impossibile est autem omnia quae sunt, talia esse, quia quod possibile est non esse, quandoque non est. Si igitur omnia sunt possibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus. Sed si hoc est verum, etiam nunc nihil esset, quia quod non est, non incipit esse nisi per aliquid quod est; si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit quod aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset, quod patet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt possibilia, sed oportet aliquid esse necessarium in rebus. Omne autem necessarium vel habet causam suae necessitatis aliunde, vel non habet. Non est autem possibile quod procedatur in infinitum in necessariis quae habent causam suae necessitatis, sicut nec in causis efficientibus, ut probatum est. Ergo necesse est ponere aliquid quod sit per se necessarium, non habens causam necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis, quod omnes dicunt Deum.

Condemnatio Parisiensis (1277)

recensere

Cum Stephanus episcopus Parisiensis anno 1277 inter 219 opiniones etiam sententiam 34 „Quod prima causa non potest plures mundos facere“ condemnavit[10] (vide: Condemnationes Parisienses), spatium possibilium, quamvis certe consilium episcopi non fuerit, valde extensum est.

Duns Scotus

recensere

Duns Scotus sententiam suam de contingentia hoc modo explicat[11]: Non voco hic contingens quodcumque non-necessarium vel non-sempiternum, sed cuius oppositum posset fieri quando illud fit.

Hac definitione quandam libertatem denotat, quae in libero Dei arbitrio posita est. Itaque contingentiam non tantum a privatione definiri vult, sed bonum aliquid habet, bonam ac veram partem entis[12]: Dico quod contingentia non est tantum privatio vel defectus entitatis (sicut est deformitas in actu illo qui est peccatum), immo contingentia est modus positivus entis (sicut necessitas est alius modus), et esse positivum – quod est in effectu – principalius et a causa priore.

Duns Scotus etiam doctrina contingentiae utitur, ut refutet opiniones imprimis a commentatoribus Aristotelis arabis (inter quos Avicenna) prolatas mundum non ex Dei libero arbitrio creatum, sed aeternum esse, Deum necessario egisse legibus aeternis in ipsa natura repositis rectum[13]; non solum Deum Bibliorum revocat, sed etiam philosophando respondit[14]: Ens absolutum, quod est ex se necessarium perfecte, quantum potest aliquid cogitari esse necessarium, non potest non esse, quocunque alio a se non existente: Deus est summe necessarium secundum illum intellectum praeceptum: ergo quocunque alio a se non existente, non propter hoc sequitur ipsum non esse. Sed si necessariam haberet habitudinem ad primum causatum, illo causato non existente, non esset: ergo non habet ad illud necessariam habitudinem.

Guillelmus de Ockham

recensere

Etiam Guillelmus de Ockham mundum contingentem esse affirmat. Mundum unum ex innumeris mundis possibilibus esse putat, quos Deus creare potuisset. Praeterea Deum mundo creato semper leges naturales mutare vel obrogare posse, hominibus autem consilium Dei non liquere.[15]

Leibnitius et Spinoza

recensere

Ad relationem inter contingens et necessarium definiendam Leibnitius distinguit veritatem facti sive veritatem contingentem et veritatem rationis. Enuntiatio "Caesar Rubiconem transiit" veritas est facti, eo quod contradictio logica non accidit, si quis historiam Romanam ignorans aut alios fontes sequens Caesarem non transisse affirmet. Sententia autem "Summa angulorum internorum trianguli est 180°" veritas est rationis sive affirmatio necessaria, eo quod semel affirmata (aut negata) nequit negari (aut affirmari).

Distinctio inter veritatem facti et veritatem rationis – secundum Leibnitium – non valet in Deo, in quem ambo converguntur. Hac sententia cogitationem pantheisticam Spinozae sequitur, qui affirmavit totum creatum in Deum, qui sit "substantia causa sui"[16], conicidere (Deus sive Natura), ut totum fiat perfectum sicut Deus est perfectus.

  1. Abaelardus: Dialecta 193.31
  2. Thomas Aquinas: Summa Theologiae, 86, 3 c.
  3. De Interpretatione 13, 22a 14-b28; Analalecta priora I, 13 22a 18-20
  4. In Aristotelis Peri Hermeneias = De Interpretatione, II (Anicii Manlii Severini Boetii Commentarii in librum Aristotelis Peri hermeneias / rec. Carolus Meiser, ed. 2., Lipsiae 1880, p. 200).
  5. "symbebekos estin, ho endechetai to auto hyparchein he mê hyparchein" - Porphyrius: Isagoge, ed. et versa ab Alain de Libera, Parisiis 1998, cap. 5, p. 15.
  6. Porphyrii Isagoge, translatio Victorini, in: Aristoteles Latinus I.6-7, Categoriarum Supplementa, ed. a Laurentio Minio-Paluello, Bruges et Parisiis 1966, p.65
  7. Vide imprimis Boethii commentarii ad Aristotelis De Interpretatione capitulum nonum.
  8. Philipp Stoellger / Ingolf U. Dalferth (ed.): Vernunft, Kontingenz und Gott: Konstellationen eines offenen Problems (Religon in Philosophy and Theology 1), Mohr Siebeck, Tubingae, p. 85
  9. Thomas Aquinas: Summa theologica Iª q. 2 a. 3 co. 4
  10. Opiniones, Latine
  11. Duns Scotus: Ord. 1, d. 2, p. 1, qu. 1-2, n. 86 (ed. Vat. V 2, p. 178).
  12. Ord. I, d. 39, q 1-5, n. [35] (ed. Vat VI, Appendix A, 444)
  13. Duns Scotus: Ord. nr. 251 (ed. Vat. IV 294s.) et Ord. nr. 255 (ed. Vat. IV 297)
  14. Duns Scotus: Quaestiones in lib. I Sententiarum, Disp. VIII, Quaestio V, 17
  15. Hubert Schröcker: Das Verhältnis der Allmacht Gottes zum Kontradiktionsprinzip nach Wilhelm von Ockham. Domus editoria: Akademie-Verlag, Berolini 2003, p. 490
  16. Spinoza: Ethica, ordine geometrico demonstrata, Pars I De Deo, Propositio VII

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Ingolf U. Dalferth, Philipp Stoellger (Ed.): Vernunft, Kontingenz und Gott. Konstellationen eines offenen Problems. Mohr Siebeck, Tubingae 2000, ISBN 978-3-16-147365-4.
  • Carlo Galli: Contingenza e necessità nella ragione politica moderna (Sagittari Laterza, 165). Laterza, Romae 2009, ISBN 978-88-420-8834-9.
  • Cornelia Herberichs / Susanne Reichlin (ed.): Kein Zufall. Konzeptionen von Kontingenz in der mittelalterlichen Literatur ((Historische Semantik, Vol. 13). Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen 2010.
  • Arnd Hoffmann: Zufall und Kontingenz in der Geschichtstheorie. Klostermann, Francofurti 2005, ISBN 978-3-46503369-1.
  • Andreas Niederberger: Kontingenz und Vernunft. Grundlagen einer Theorie kommunikativen Handelns im Anschluss an Habermas und Merleau-Ponty. Alber, Friburgi 2007, ISBN 978-3-495-48233-9.
  • Richard Rorty: Kontingenz, Ironie und Solidarität. Übersetzt von Christa Krüger. Suhrkamp, Francofurti 1992 ISBN 3-518-28581-5.
  • Wuchterl, Kurt. 2011. Kontingenz oder das Andere der Vernunft: Zum Verhältnis von Philosophie, Naturwissenschaft und Religion. Stutgardiae: Steiner. ISBN 978-3-51509857-1. (Argumenta et prologus)
  NODES
INTERN 3