Cumulus stellarum regio caeli vocatur, in qua stellae artius sitae sunt regionibus circumiacentibus. Tamen cumuli stellarum valde inter se differunt. Stellae cumuli non solum loco, sed etiam origine propinquae esse solent.

Cumulus stellarum globosus (M13)

Dinoscuntur cumuli stellarum aperti et globosi. Cumuli stellarum astronomis multa de evolutione vel vita stellarum narrant, cum omnes stellae eiusdem aetatis sint eodemque intervallo remotae, ut mensurae astronomorum certiores fiant.

Cumuli stellarum aperti

recensere

Cumuli stellarum aperti congregationes laxae stellarum sunt. Quae stellae communiter e magna nebula gasorum pulverumque ortae putantur. Paulatim autem dissolvuntur, cum motiones stellarum propriae inter se paulo differant. Inde multi cumuli stellarum aperti quasi astronomice iuniores, id est pauca miliens centena milia annorum orti sunt. Stellas multas et iuniores et ponderosas continent quae calidiores sunt et imprimis luce candida vel caerulea lucent.

Cumuli stellarum globosi

recensere

Cumuli stellarum globosi multo plures stellas continent quae etiam communiter ortae esse, sed gravitatione coniunctae remanere aestimantur. Cumuli stellarum globosi circum galaxiam in sphaera aperta quadam siti sunt quae halos vocatur. Multo seniores cumulis apertis nonnulli ante C miliens centena milia annorum orti sunt ideoque multas stellas veteres rubrasque continent. (Aetas totius universi circiter 136 miliens centena milia annorum esse censetur.)

Amnes stellarum

recensere

Etiam amnes stellarum qui dicuntur sicut Hyadae cumulis stellarum similes sunt. Nam similiter cumulis apertis ex iunioribus stellis constant quae communiter vorticem quendam adpetere videntur.


  NODES