De vectigalibus (Graece Πόροι ἢ περὶ προσόδων) est libellus anno 355 a.C.n. (ut videtur) a praeclaro scriptore Xenophonte de publicis reditibus vectigalibusque reipublicae Atheniensium extrema vita conscriptus. In quo libro Xenophon aerario Athenis crebris bellis exhausto consilia dat velut magister quidam oeconomiae de novis vectigalibus investigandis atque instituendis, e quibus respublica inopiae multitudinis obviam ire posset, ita tamen, ut nulla iniuria ceteris civitatibus inferretur: bellum enim in primis abominandum esse putabat.

Quid sibi proposuerit Xenophon

recensere

Hoc opusculum relatio ad consilium quingentorum (hoc est βουλή = senatus Atheniensium) fuisse videtur. Docti homines coniecerunt Xenophontem hoc modo Eubuli consiliis suffragari voluisse, qui condiciones pacis post bellum sociale nuper conciliaverat atque tunc temporis aerario publico praepositus est (in quo officio diu perstitit). Nam ab eo magnum beneficium acceperat Xenophon; Eubulus enim is est, qui de abrogando exsilii decreto legem circa annum 367 a.C.n. tulerat.

Maxima pars libri ad metalla argentea Laurii studiosius exercenda pertinet, e quibus novos reditus publicos quaerendos esse arbitratur Xenophon, si respublica servos idoneos emat atque privatis hominibus argentum effodere cupientibus locet.

Num quid contulerit hoc opusculum ad vitam Xenophontis cognoscendam

recensere

Ex ipsis rebus, quae inibi leguntur, liber de Vectigalibus ad annum 355/354 a.C.n. referri solet et terminus, post quem mors Xenophontis vulgo habetur (nam post hunc annum nihil certi de eo accepimus). Non obstante testimonio Diogenis Laertii, qui Xenophontem anno 360/359 a.C.n. obisse adfirmat, plerique biographi hodie scribunt "355 a.C.n. vel paulo post".

Ex ipso argumento libri nonnulli homines docti, in primis Eduardus Delebecque[1], sibi persuaserunt Xenophontem ultimos annos vitae suae Athenis egisse (licebat enim redire quoniam decretum exsilii abrogatum erat); res tamen in dubio manet. Nam nullum testimonium antiquum coniecturam istam comprobat atque Diogenes Laertius id negat. Nihilomus verisimile filios quidem Xenophontis Athenas redisse atque bona avita reciperasse.

Editiones

recensere
  • Princeps apud Aldum, Venetiis, 1525.
  • De vectigalibus Xenophontis ; introduzione, testo critico, traduzione ed indici a cura di Gabriella Bodei Giglioni. Florentiae: La Nuova Italia, 1970. (Biblioteca di studi superiori ; 57)
  • Marchant E.C., Xenophon Scripta minora with an english translation, Londinii, Heinemann, 1925. (Loeb Classical library)
  • E. Schütrumpf, Xenophon. Vorschläge zur Beschaffung von Geldmitteln oder Über die Staatseinkünfte, eingeleitet, hrsg. und übersetzt von Eckart Schütrumpf. Darmstadii, Wissenschaftliche Buchgesellschaft 1982. (Texte zur Forschung ; 38). Recensio critica
  • Johannes Henricus Thiel, Xenophōntos poroi cum prolegomenis et commentariis, Vindobonae, 1922.
  • Textus apud Vicifontem Graecum

Plura legere si cupis

recensere
  • John Dillery, "Xenophon's "Poroi" and Athenian Imperialism", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1993: 1-11
  • Philippus Gauthier, Un commentaire historique des "Poroi" de Xénophon. Genevae, Droz, 1976. (Hautes études du monde gréco-romain ; 8)
  • Rudolfus Herzog, Zu Xenophons Poroi in "Festgabe Hugo Blümmer", Tiguri, 1914, pp.469-480.
  • Iosephus Iansen, After empire: Xenophon's Poroi and the reorientation of Athens' political economy, 2007. Textus PDF [Dissertatio academica]
  • Claudius Mossé, "Xénophon économiste" in Hommages à Claire Préaux, Bruxellis, 1975, pp169-175.
  • A. Wilhelm, Untersuchungen zu Xenophons Poroi, Wiener Studien 61 (1934) pp.18-56.
  • Ariminus Zurborg, De Xenophontis libello qui Poroi inscribitur , Berolini, Weber, 1874. [Dissertatio academica].
  1. Essai sur la vie de Xénophon. - Parisiis : Klincksieck, 1957
  NODES