Dryades[1] sive Alfus (Quendi, Sindar, Eldar) est nomen datum alfis in operis de Terra Media, a Tolkien narratis. Sunt dryades populus immortalis.

Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta.

Corrige et amplifica si potes.

Dryades Terram Mediam relinquunt.

Nomina Dryadum

recensere

Nonnumquam dryades nominantur primi nati, nam a creatore universi (Eru Ilúvatar) primo creati sunt. Dryades seipsis Quendi nominaverunt (quod significat "qui loqui possunt" vel "loquentes" lingua Quenya), nam cum creati sint, soli erant, qui loqui possent. Oromë nominabat alfos Eldar (hoc est populus stellarum).

De natura Dryadum

recensere

Saepe dicuntur dryades creaturae pulcherrimae et sapientissimae esse. Musicam et carmina amant, pulchris cantant vocibus. Memoriae et somnia dryadibus tam vivae quam vita sunt. Dryades etiam sensus meliores habent. Immortalitas dryadibus data est: nec senectute nec morbo moriuntur. Luctu autem adeo afflicti, ut voluntatem vivendi perdant, aut si gravissima violentia sauciati sint, corpora sua (quae hröar nominant) relinquunt, animis (fëar nominatis) tamen in terra manentibus olim per reincarnationem nova corpora obtenturis. Hominum rursus animas mundum post mortem relinquere putant – quid praeterea eis contingat incertum esse. Hoc maximum inter alfos hominesque discrimen.

Alfus sive Dryades mythologiae Germanicae pristinae in Germania moderna duas creaturas fabulares diversas facti sunt: Verbum "Elfe" plerumque creaturam fadae similim, verbum "Elf" plerumque ens fabulare statura humana (sicut in libris Tolkien) significat.

Gentes Dryadicae sive Alficae

recensere

Nexus interni

  1. I. R. R. Tolkien Hobbitus Ille; versio Latina auctore Marco Walker, anno 2012 Londinii edita.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad dryades spectant.
  NODES
INTERN 2