Ecclesiae Catholicae Orientales sunt 23 Ecclesiae Catholicae sui quaeque iuris, quae ritus orientales sequuntur. Traditiones ac hierarchia earum ecclesiis Orthodoxis et Orientalibus similes, tamen ab iis stricte discernendae sunt.[1] Capita earum plerique sunt Patriarchae vel Episcopi, qui quidem communionem cum Papa Ecclesiae Catholicae servant, licet liturgiis orientalibus utantur. In fere omnibus traditionibus orientalibus sunt et ecclesiae Catholicae, qui quidem plerumque minorem incolarum partem efficiunt.

Ecclesia cathedralis urbis Ivano-Frankivsk in Ucraina, quae elementa Orthodoxa et Catholica demonstrat.

Ecclesiae Catholicae Orientales non Codici Iuris Canonici (CIC), sed Codici Canonum Ecclesiarum Orientalium (CCEO) subiectae sunt.

Historia

recensere

Ecclesiae Catholicae Orientales partim ab antiquitate exstant, partim post varia schismata natae sunt. Tempore expeditionum sacrarum unio, id es consociatio, cum Ecclesia Antiochena Maronitarum et ad tempus cum Armeniis in Cilicia (tum regnum Armeniae minoris) facta est. Post schisma anni 1054 saepius fractionem cum Ecclesia Orthodoxa sanare contentum est, ultimum in Concilio Basiliensi (quod Florentiam translatum est; 1431–1445), sed frustra. Post Concilium Tridentinum (1545-1563) etiam partes ecclesiarum consociatae sunt, ecclesiis maternis quidem scissis. Post Concilium Vaticanum Secundum demum haec methodus "Uniatismi" relicta est.

Maxima ecclesia Catholica Orientalis est Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae, ecclesia Antiochena Maronitarum ab anno 1182 ex toto cum Roma unita est, ecclesia Chaldaeorum Catholica maior est quam illa autocephala nomine Ecclesia Syrorum Orientalium. Ex Christianis Sancti Thomae maior pars ad Catholicam ecclesiam Syrorum Malabarensium pertinet. Ecclesia Catholica Italo-Albanica non ex unione nata est, sed ab origine cum Roma unita erat.

Teilkirchen

recensere
 
Terrae cum sedibus Ecclesiarum Catholicarum Orientalium (ruber: Ritus Byzantinus, viridis: Ritus Alexandrinus, flavus: alii)

Secundum Annuario Pontificio sunt 23 Ecclesiae Catholicae Orientales:

Ecclesia Traditio Status iurisdictionis annus, quo condita est Iurisdictiones Episcopi sive exarchi Fideles Terra originis
Ecclesia Graeco-Catholica Albaniae byzantina proprius 1628/1992 1 1 3.510 Albania
Ecclesia Armeno-Catholica sive Patriarchatus Ciliciae Armenorum armena patriarchalis 1742 18 16 566.000 Armenia
Ecclesia Catholica Aethiopica alexandrina (aethiopica) metropolitana 1846 4 4 70.000 Aethiopia
Ecclesia Graeco-Catholica Belarussiae byzantina proprius 1991 1 0 ca. 8.000 Ruthenia Alba
Ecclesia Graeco-Catholica Bulgariae byzantina proprius 1861 1 1 10.000 Bulgaria
Ecclesia Graeco-Catholica Croatiae et Serbiae byzantina episcopalis 1611 2 2 43.000 Croatia, Serbia
Ecclesia Chaldaeorum Catholica syro-orientalis patriarchalis saec. 16 23 22 537.000 Iraca
Ecclesia Catholica Erythraea alexandrina (aethiopica) metropolitana 2015 4 5 150.000 Erythraea
Ecclesia Graeco-Catholica Graeciae byzantina proprius 1859 et 1860 2 1 6.000 Graecia, Turcia
Ecclesia Catholica Italo-Albanica byzantina proprius [2] 3 2 62.000 Italia
Ecclesia Catholica Coptorum alexandrina (coptica) patriarchalis 1741 8 9 166.000 Aegyptus
Ecclesia Antiochena Maronitarum antiochena (syro-occidentalis) patriarchalis 1182 28 51 3.400.000 Libanus, Syria
Eparchia Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae Strummnitzensis-Scopiensis byzantina proprius 1881 1 1 15.000 Macedonia Septentrionalis
Ecclesia Graeco-Melchita Catholica byzantina patriarchalis 1726 29 36 1.700.000 Syria, Libanus
Ecclesia Graeco-Catholica Romaniae byzantina archiepiscopalis 1693 6 8 535.000 Romania
Ecclesia Graeco-Catholica Russa byzantina proprius 1917 2 0 fere 3.000 Russia
Ecclesia Graeco-Catholica Ruthenica byzantina metropolitana 1646/1697 7 8 487.000 Ucraina
Ecclesia Graeco-Catholica Slovaciae byzantina metropolitana 1646 4 4 233.000 Slovacia
Ecclesia Syro-Catholica antiochena / syro-occidntalis patriarchalis 1781 15 17 266.000 Syria
Ecclesia Syrorum Malabarensium syro-orientalis/chaldaica archiepiscopalis 1663 31 53 3.900.000 India
Ecclesia Syro-Malankara Catholica syro-occidentalis/antiochena archiepiscopalis 1930 9 14 438.000 India
Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae byzantina archiepiscopalis 1595 32 50 4.300.000 Ucraina
Ecclesia Graeco-Catholica Hungariae byzantina metropolitana 1646 2 3 327.000 Hungaria
  1. Heinrich de Wall / Stefan Muckel: Kirchenrecht. 5. ed. C.H. Beck, Monaci 2017, ISBN 978-3-406-66168-6, § 16 Rn. 2
  2. numquam a Roma separatus

Bibliographia

recensere
  • Julius Aßfalg / Paul Krüger (ed.): Kleines Wörterbuch des christlichen Orients. Harrassowitz, Aquis Mattiacis 1975, ISBN 3-447-01707-4. Nova editio: Hubert Kaufhold (ed.): Kleines Lexikon des Christlichen Orients. Harrassowitz, Aquis Mattiacis 2007. ISBN 978-3-447-05382-2
  • Ronald Roberson: The Eastern Christian Churches. A Brief Survey. 7. ed., 2005. in interrete (Catholic Near East Welfare Association).
  • Congregazione per le Chiese Orientali (ed.): Oriente Cattolico. 5. ed. Romae 2017. ISBN 978-88-97789-40-6

Nexus externi

recensere
  NODES
Association 1
chat 1
languages 1
mac 1
os 4
text 1