Emmanuel Iosephus Sieyès

presbyter ac vir publicus

Emanuel Iosephus Sieyès (natus die 3 Maii 1748 Fori Iulii, Lutetiae die 20 Iunii 1836 mortuus) fuit presbyter ac vir publicus inter Rerum Francicarum eversionem et aetatem Napoleonis. Anno 1803 in Academiam Francicam cooptatus est. Notissimus eius librorum est Qu'est-ce que le Tiers État?, qui liber causa fiebat illius motionis, quam eversio magna rerum Francicarum secuta est.

Wikidata Emmanuel Iosephus Sieyès
Res apud Vicidata repertae:
Emmanuel Iosephus Sieyès: imago
Emmanuel Iosephus Sieyès: imago
Emmanuel Iosephus Sieyès: subscriptio
Emmanuel Iosephus Sieyès: subscriptio
Nativitas: 3 Maii 1748; Forum Iulii
Obitus: 20 Iunii 1836; Lutetia
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Grave of Sieyès
 
Libellus de partibus a Tertio societatis ordine agendis illustris

Sieyès canonicus, vicarius generalis episcopi Autricensis et Camerae superioris clericalis membrum creatus est. Manifesta eius in quaestiones ardentes e.g. »Essai sur les priviléges« et »Qu'est-ce que le tiers-état?« (Ianuarii 1789) vulgus valde movisse constat. Parisienses autem eum in parlamentum miserunt, ubi fama ei minime decrescebat. Itaque in classibus uniendis operam dare pergebat et nomen Conventus nationalis (Assemblée nationale) finxit. In domo lusus pilaris autem iusiurandum Emanuel Iosepho moderante coram publico nuntiatum est: namque ibi senatores die 20 Iunii 1789 solemniter promiserunt concordiam invictam donec constitutio cederetur. Quin opus »Reconnaissance et exposition des droits de l'homme et du citoyen« (Iulii 1789) declarationi iurium humanorum quasi praecesserit nemo dubitet. Ipse Girumnenses autem consiliis dandis atque propaganda spargenda libenter adiuvit. Mense Ianuario 1793 barbare vel supplicio regis Francici favebat. Terroris Regimine saeviente sagaciter se retinebat, ut decapitationem propriam vitaret.

Robespierre tyranno deposito in Consilio salutis publicae laborans ab exteris rebus minister erat. In Consilio quingentorum dux democraticorum modestorum independentium factus est. Anno 1798 missus est Berolinum tamquam minister plenipotentiarius. Lutetiam reversus anno 1799 in Directorio vehementissime contra Iacobinos agere coepit novam politicam complexurus. Napoleo Bonaparte ei persuasit, de vetere re publica evertenda: Sieyès in nova constitutionem conficienda operam dabat. Sed consulares honores mox abicere debuit, cum ille Napoleoni videbatur homo politicus paulo rusticus. Crosne autem latifundia et honorem baronis vices accepit. Restauratio altera facta exsul Bruxellis vivere debuit, qui olim regis Ludovico XVI parcere noluisset. Res novae Iuliae reditum patefecerunt ubi in Institutum Franciae cooptatus est.

Bibliographia

recensere
  • Charles Philippe Dijon de Monteton, Der lange Schatten des Abbé Bonnot de Mably. Divergenzen und Analogien seines Denkens in der Politischen Theorie des Grafen Sieyès, in: Thiele, U. (ed.): Volkssouveränität und Freiheitsrechte. Emmanuel Joseph Sieyes' Staatsverständnis, Nomos, Baden-Baden, 2009, S. 43-110

Nexus externus

recensere
  NODES
camera 1
chat 1
iOS 8
languages 1
OOP 2
os 14
text 1
Theorie 1