Exaltatio Crucis (Graece ἡ ὕψωσις τοῦ Σταυροῦ) est festum Christianum, quod ab Ecclesia Catholica die 14 Septembris, ab ecclesiis Orthodoxis 14 Septembris Calendario Iuliano (scilicet 27 Septembris Gregoriano), et ab Ecclesia Armena die Domini, quae inter 11 et 17 Septembris incidit, celebratur. Unum e duodecim festorum principalium Orthodoxorum est.

Exaltationis Crucis, icon in Musaeo Allensteniano curata.

Historia

recensere

Crux Christi a Sancta Helena Hierosolymis anno 326 inventa esse dicitur. Exaltationis eius festum institutum est anno 335, quo initiata est Ecclesia Resurrectionis Domini Hierosylomitana(el); dedicatio vero incidit in diem 13 Septembris.

In ecclesiis orientalibus, dies 13 Septembris profestum Exaltationis est, et per octo dies celebratur.[1] In liturgico diei officio canitur canon a Sancto Cosma Melodo(el) hymnographo compositus.

In Ecclesia autem Romana, ad vesperas hymnus Vexilla Regis prodeunt a Sancto Venantio Fortunato compositus canitur.[2] Ad matutinum lectiones secundi nocturni narrant Crucem Domini a Chosroa Persarum rege in Persidem ablatam esse et post quattuordecim annos ab Heraclio imperatore recuperatam iterumque Hierosolymis collocatam esse.[3] Inventio Crucis a Sancta Helena in festo Inventionis sanctae Crucis in diem 3 Maii incidente olim commemorabatur.[4], sed hoc festum a 1960 e Kalendario Romano expulsum est.

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 223. (Textus apud Google Books)
  2. Liber hymnarius cum Invitatoriis et aliquibus Responsoriis (Solesmis: MCMLXXXCIII?) [p. 58, 433].
  3. Breviarium Romanum, editio nova typica: Pars autumnalis. Typis polyglottis Vaticanis 1949 [p. 523s].
  4. B. Cornet (1952). "La Fête de la Croix du 3 mai." Revue belge de Philologie et d'Histoire 30 (3–4): 837–48.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Exaltationem Sancti Crucis spectant.
  NODES
languages 1
os 9
text 2