Falsus amicus[1][2] est res linguistica.

Qua de re dicimus, cum verbum aliquod sive scriptu sive auditu simile est alteri verbo alterius vel eiusdem linguae, non idem significans. Talia verba similia et discentibus et nonnumquam loquentibus causa magnae confusionis sunt.

E. g. vocabulum tandem latine significat postremo vel tum demum, theodisce autem eodem verbo ut nomen usitato certa species birotarum nominatur, trirota sc. vel quaternirota.

Aliud exemplum e linguis aliis promptum est vocabulum bellen. In lingua batavorum est tintinnabulo vocare sed theodisce latrare. Adice quod vocabulum gift anglice est donum, theodisce autem venenum.

Sed imprimis adnotandum est compluribus in linguis hodiernis, quamquam - ut ita dicam - filiae linguae latinae sint, tamen haud raro vocabulum modernum non idem valere ac latinum. E. g. revolutio ab antiquis dici solebat vel de reditu ad locum, ubi exordium sumptum erat, vel de materia quadam revolvenda ad locum de quo amota erat; hodie in nostris linguis sub revolutione solam intellegimus eversionem rei publicae.

Verbum Lingua Interpretatio Similaris Latinae Verbum Interpretatio
Person Anglica Homo - ex Persona(Latina). Persona Tegumen vultus ob eam causam ut idem(identitatem) ipsum concelet.
Larva Anglica Vermiculus, insecti adulescens vermis videtur Larva Manis vel phasma
Tandem Anglica Collocatio unus sequenti alter Tandem Demum
Article Anglica Res Articulus Nexus artu inter membra corporis.
Dictator Anglica Rex crudelis Dictator Rex vel rector in tempore subitario cum spatio sex mense. Eiusque notus est Cincinnatus.
Puto Hispanica Scortum Puto Censeo
Puto Philippinica Placenta oryza Puto id.
Más Hispanica plus Mas Vir/Masculinus (Adiectivus viri)
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. en:False Friend (Ex wikipedia anglica)
  NODES