Feretrum est mensa quaedam in qua cadaver vel sarcophagus est positus ut vel in medio (aperte, ut omnes laudare possint) iaceat vel ad sepulcrum feratur.

Papa Ioannes Paulus II coram omnibus iacens in feretro suo, in Basilica Vaticana, Romae

Christiano more feretrum in medio capso candelis circumstantibus saepe positum est et hic manet dum funus celebretur.

Feretrum quattuor rotis praeditum

Sponda feretri lignea esse solet sed nonnumquam alia e materia composita est. Temporibus priscis tabula solum erat in qua, cadavere posito, brandeo est tecta. Hodie tamen in feretro cadaver raro est latum priusquam in sarcophago positum, quamquam sarcophagus ipse interdum patet.

Tegumine frequenter est opertum ut exsequiae maiore dignitate praebeantur. Industria funebris moderna feretro ex aluminio facto, quattuor rotis praedito, quod plicari potest utitur ut sarcophagus ex ecclesia vel officina funebri facilius vectetur.

  NODES