Forum Traiani
Regio: Regio IV
Genus aedificii: forum
Confectum seu sacratum: 106 p.C.n.112 p.C.n.
Patronus: Traianus
Architectus: Apollodorus Damascenus

Forum Traiani iubente Traiano imperatore, struente quidem Apollodoro Damasceno inter annos 106 p.C.n. et 112 exstructum maximum forum augustum omnium atque opulentissimum habetur. Huic foro cum spatium exstruendi media Roma deesset Traianus tractum inter Forum Augustum et Forum Iulium aedificandum elegit, quem locum autem collis inter Capitolinum atque Quirinalem montes situs occupabat. Imperator, cum forum suum propter loci iniquitatem angustius exstrui nollet, Quirinalem clivum per altitudinem triginta quinque metrorum effodi, aedicula per collem sparsa solo aequari iussit.

Fori conspectus.
Porticuum relicta hodierna.
Fori charta. Loci situs ex hac adumbratione facile conspicitur.
Via Biberatica.

Eodem tempore etiam Mercatus Traiani et Basilica Argentaria in foro Iulio sita exstructae sunt nec non templum Veneris Genetricis.

De fori specie

recensere

Forum ipsum latitudine trecentorum fere, longitudine 185 metrorum spatium continuisse, utraque parte exedra posita. Aditus triumphalis in extremo atrio ubi ad septentrionem vergit marmoreis lapidis ornata atque statua equestri imperatoris instructa erat. Exedrae quidem mercatibus spatium venandi emendique praebuerunt.

Haud procul a parte fori ad septentrionem vergenti templum divo Traiano dicatum exstructum esse traditur. In parte aversa Basilicae Ulpiae utrimque duae sunt exstructae bibliothecae, quarum altera Graeca, altera Latina continuit scripta. Medium inter bibliothecas Columna Traiana posita erat.

Qua fortuna posterioribus saeculis usum est

recensere

Imperatorem Constantium II cum Romam anno 357 visitaret ingenti statua equestri Traiani forique opulentia obstupefactum haec fatum esse tradit Ammianus Marcellinus:

Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum assensione mirabilem, haerebat attonitus, per giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos. Omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa, Traiani equum solum, locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse. Cui propeadstans regalis Ormisda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili: ‘Ante’ inquit ‘imperator, stabulum tale condi iubeto, si vales; equus quem fabricare disponis, ita latesuccedat, ut iste quem videmus.’
Ammianus Marcellinus, Res gestae XVI, X

Etiamsi exeunte antiquitate forum etiam cultum statuisque ornatum esse videtur tamen volventibus temporibus aediculis superimpositis obfuscatum esse constat. Nono saeculo p.C.n. marmoreae lapides e solo extrapolatae atque per caementitum solum commutatae sunt. Media aetate cum permultae fori partes dilapidatae essent pauca spolia nobis supersunt praeter columnam Traiani.

Temporibus nostris omnia fori mercatusque vestigia praeter quasdam apsides necnon columnas ad Basilicam Ulpiam pertinentes eversa sunt, praecipue cum Via dei Fori Imperiali media per fora exstructa esset.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  NODES
INTERN 2