Fredericus Ludovicus Schröder
Fredericus Ludovicus vulgo Friedrich Ludwig Schröder (natus die 3 Novembris 1816 Suerini, mortuus die 3 Septembris 1816 Rellingen in Holsatia) histrio, scaenarum moderator atque poeta theatricus Germanicus fuit.
Obitus: 3 Septembris 1816; Rellingen
Patria: Megalopolis-Suerinum
Familia
Proles: Carl Friedrich Heiberg
Memoria
Vita
recensereFilius organista Fredirici Diederich cum matre, quae nupserat histrioni Conrado Ernesto Ackermann, Curlandiam, Borussiam et Poloniam perlustrans pluries partes infantiles agebat. Postea Regiomontii Collegium Fridericianum, quod nuncupabatur, frequentavit. A matre et vitrico anno 1756 desertus apud sutorem et funambulum vitam reperiebat. Denique anno 1759 parentes in Helvetia revidit, ubi artem scaenicam et ballationem edidicit. Cum Helvetiam Rhenaniamque transmigravissent, cum Societate Ackermannica anno 1764 Hamburgi se e scaenis produxit in comoediis saltationibusque. Tum autem tragoediam amplexus est, qua ingeniositatem magnam ostendit. Ackermann anno 1771 mortuo cum matercula scaenarum Hamburgensium rectionem cepit et comoedia »Der Arglistige«, cui mox plures sequebantur, in dramatibus scribendis litterarum gloriam meruit. Itaque generatim statum theatri Theodisci mediocrem auxit: unitate omnium rerum atque cunctorum hominum bonae voluntatis, moribus atque ordine servandis, praemiis spargendis. Sic scriptores Ioannes Antonius Leisewitz et Fridericus Maximilianus Klinger inter multos alios ad plumam allici potuerunt. Shakesperii tragoediis Schröder actore atque interprete scaenae Germanicae familiarescebant.
Anno 1780 iter magnum professionale trans Germaniam totam fecit Lutetiam visurus. Anno 1781 vocationi annuens Vindobonam iit, unde autem mox in Hammoniam revenit. Usque 1798 ibidem theatro praefuit, priusquam Relligen ad latifundium se conferret. Iterum anno 1811 moderationem cepit.
Gravitudo
recensereTamquam histrio tragicus in Shakesperianis excellebat; neque autem partes comicae negligendae sunt. Quando e scaenis agebat, sinceritate, modestia, sobrietate spectatores captabat. Numquam pro se gloriam talem quaesivit, qualis ab aliis histrionibus soluta effectui bono cunctorum nocuisset. Opera eius »Dramatische Werke« cum praefatione Aloysii Tieck edita sunt Berolini anno 1831 quattuor in tomis a domino Bülow.