Galaad
Galaad[1] (Hebraice הגלעד) in Bibliis Sacris est locus et tres homines.?
Locus Galaad est regio montuosa (et in antiquitate silvosa) ad orientem a flumine Iordane et Mari Mortuum. Ab austro iuxta rupes Arnon initium sumit, et versus septentrionem iuxta rupes Hieromycim (Iarmuk), ad orientem vero per deserta loca, diversis cacuminibus usque ad Libanum montem porrigitur. Regio a flumine Ieboc in duas partes divitur.[2][3]
Ubertate reliquis, qui ultra Iordanem visuntur, montibus praestat, atque arborum, aromatum, et graminis admodum ferax est, praesertim vero resinae: a monte vero et civitas, quae in eo condita est, et adiacens monri regio vocabulum Galaad etiam sorrita sunt.
Hodie in regno Iordania situs est.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Biblia Vulgata, Genesis 31:21 et passim.
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, s.v. "Galaad".
- ↑ Magnus Ottosson, "Gilead", in The Oxford Encyclopedia of Archaeology in the Near East (Oxford: Oxford University Press, 1997).