Genus litterarum,[1] sive genus litterarium,[2] vel breviter genus, est classis compositionis litterarum, quae technica ratione, tono, voce, rebus contentis, etiam (praecipue in fictione) magnitudine definiri potest. Distinctiones generum et categoriarum flexibiles sunt, laxe definitae, saepe subgenera amplectentes.

Aristoteles rhetoricam in tria genera digessit: epideicticum (orationes ceremoniales laudis aut culpae), forensicum (orationes iudiciales de vitio aut innocentia), deliberativum (de decretis faciendis) (Rorty 1996: 3–7).

Latissima litterarum genera, laxo ordine chronologico concepta, sunt poesis epica, tragoedia,[3] comoedia, et nonfictio creativa, omnibus in prosa aut poesi expositis. Praeterea, genus sicut satura, allegoria, et pastorale in ullorum horum generum apparere potest, non solum subgenus, sed permixtio generum, ultroque per culturalem aetatis historicae cum componerentur motum definiuntur.

Notiones generis non confundendae sunt cum categoriis aetatum hominum, quibus litterae discribi possunt adultae, iuvenes, pueriles. Etiam res non eadem ac forma est, sicut mythistoria graphica vel liber nubeculatus.

Ingenium et historia

recensere
 
Iacobus Derrida de generibus litterarum insigniter scripsit.

Sic ut sint varia picturae genera (pictura regionis situs, natura mortua, imago) sunt varia operum litterarum genera, quae inter se certas proprietates communicant: genera ergo describuntur opera quae certas consuetudines communiter habent.[4]

Genera saepe in subgenera dividuntur. Litterae quidem in tris Graeciae antiquae formas describuntur, quae sunt poesis, drama, prosa. Poesis vicissim in subgenera lyrica, epica, dramatica describitur. Poesis lyrica invicem comprehendit omnes poesis formas breviores, quae sunt carmen, oda, epicolyricum, elegia, sonetum.[5] Poesis dramatica comoediam, tragoediam, melodrama, et tragicomoediam aliasque permixtiones comprehendit.

Usitata dramatis divisio in tragoediam et comoediam e dramate Graeco deducitur. Quae ratio subdivisionis continuare potest: comoediis sunt sua subgenera, inter quae, exempli gratia, comoedia consuetudinum, comoedia sentimentalis, comoedia burlesque, comoedia satirica. Similiter poesis describitur poesis birotariorum, poesis gnomica, poesis confessionalis, et alia, ac fabula describitur fabula formidulosa, fabula melodramatica, fabula praetexta, biographia, et alia.

Normae iudicii

recensere
 
Beowulfus est exemplum poesis epicae cuius argumentum partim historicum partim fictum est. Prima pagina textus anno 1000 fere manu scripti. Bibliotheca Britannica, Cotton Vitellius A. xv.

Normae quibus opera in genera digeruntur inconstantia videntur, crebro mutantur, resque disputationis ab auctoribus et criticis pariter sunt. Nihilominus, etiam vocabulum laxissimum, sicut fictio ('litterae ex cogitatione creatae, non facinora repraesentata, quamquam in re aut fabula verissima conduntur'), universe ad omnes litteras fictas non adhibetur, sed potius usus plerumque ad mythistorias, fabulas breves, novellasque adhibetur, sed non ad fabulas?, et plerumque est textus in prosa scriptus.

Semifictio fabulas quibus est magna nonfictionis summa amplectitur: narratio vera iterum enarrat, solum nominibus mutatis. Vice versa, semifictio eventus fictos usitate implicat quorum proprietas est nonfictionalis, sicut Jerry Seinfeld, persona in serie televisifica, contra Jerry Seinfeld, hominem vivum, partes Jerry Seinfeld in scaena agentem.

Genera facile cum technicis rationibus litterarum confunduntur, sed, quamquam laxe definita, non sunt eaedem res; inter exempla sunt parodia, fabula formalis, scriptura coacta, flumen conscientiae.

Maiores formae

recensere

Nexus interni

  1. Cicero, Epistulae ad familiares, IV, 13, 1. Immo vero Ciceronis locus de genere epistolari tantum significat, sed in sermone Latino moderno ea locutio lato sensu usitata est.
  2. Aemilius Springhetti, Lexicon linguisticae et philologiae, Romae, apud Pontificiam Universitatem Gregorianam, 1962, pp. 254-255, sub voce 'Gènere', num. III.
  3. Bakhtin 1983: 3.
  4. Genres: A Guide to the Study of Literature: A Companion Text for Core Studies 6, Landmarks of Literature (English Department, Brooklyn College).
  5. Genres: A Guide to the Study of Literature: A Companion Text for Core Studies 6, Landmarks of Literature (English Department, Brooklyn College).

References

recensere
  • Bakhtin, Mikhail M. 1983. "Epic and Novel." In The Dialogic Imagination: Four Essays, ed. Michael Holquist. Austinopoli: University of Texas Press. ISBN 0-292-71527-7. Google Books.
  • Coe, Richard. 1994. "'An Arousing and Fulfillment of Desires': The Rhetoric of Genre in the Process Era—and Beyond." In Genre and the New Rhetoric, ed. Aviva Freedman et Peter Medway, 181–190 Londinii: Taylor & Francis.
  • Dean, Deborah. 2008. Genre theory: teaching, writing, and being. Urbanae Illinoesiae: National Council of Teachers of English. ISBN 9780814118412.
  • Derrida, Jacques, et Avital Ronell. 1980. "On Narrative: The Law of Genre." Critical Inquiry 7 (1): 55–81. doi:10.1086/448088. PDF.
  • Dorst, John D. 1983. "Neck-Riddle as a Dialogue off Genres: Applying Bakhtin's Genre Theory." Journal of American Folklore 96 (382): 413–33. JSTOR 540982.
  • Duff, David, ed. 2000. Modern genre theory. Harloviae Angliae et Novi Eboraci: Longman. ISBN 0582368065, ISBN 0582368057.
  • Duff, David. 2009. Romanticism and the uses of genre. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199572748, ISBN 0199572747.
  • Fairclough, Norman. 2003. Analysing Discourse: Textual Analysis for Social Research. Routledge.
  • Fludernik, Monika. 2000. "Genres, Text Types, or Discourse Modes? Narrative Modalities and Generic Categorization." Style 34, no. 2 (Summer) 274.
  • Genette, Gérard. (1979) 1992. The Architext: An Introduction. Berkeleiae: University of California Press.
  • Giltrow, Janet, et Dieter Stein, eds. 2009. Genres in the Internet: issues in the theory of genre. Amstelodami et Philadelphiae: John Benjamins Publishing Company. ISBN 9789027254337, ISBN 9027254338, ISBN 9789027289384, ISBN 9027289387.
  • Коробова, А. Г. 2007. Теория жанров в музыкальной науке: история и современность. Москва: Московская гос. консерватория.
  • Pineda, Victoria. 1995. "Speaking About Genre: the Case of Concrete Poetry." New Literary History 26, no. 2 (Spring): 379.
  • Prince, Michael B. 2003. "Mauvais Genres." New Literary History 34, no. 3 (Summer): 452.
  • Rorty, Amélie Oksenberg, ed. 1996. Structuring Rhetoric: Essays on Aristotle's Rhetoric. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-20227-6.
  • Rosso, Mark. 2008. "User-based Identification of Web Genres." Journal of the American Society for Information Science and Technology 59: 1053–72.
  • Schauber, Ellen, et Ellen Spolsky. 1981. "Stalking a Generative Poetics." New Literary History 12 (3): 397–413.
  • Strelka, Joseph P., ed. 1978. Theories of literary genre. University Park: Pennsylvania State University Press. ISBN 0271012439.
  • White, Hayden. 2003. "Anomalies of Genre: The Utility of Theory and History for the Study of Literary Genres." New Literary History 34, no. 3 (Summer): 597.

Nexus externi

recensere


  NODES
INTERN 3