Georgius Berkeleius[1] (vulgo George Berkeley, 1685–1753) fuit philosophus et episcopus Hibernius, qui empirismo Lockiano favebat; in ontologia autem idealismum defendebat. Philosophiam suam his verbis, Esse est percipi, complexus est.

Wikidata Georgius Berkeleius
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Berkeleius: imago
Georgius Berkeleius: imago
Georgius Berkeleius: subscriptio
Georgius Berkeleius: subscriptio
Nativitas: 12 Martii 1685; Dysart Castle
Obitus: 14 Ianuarii 1753; Oxonia
Patria: Kingdom of Ireland

Familia

Genitores: William Berkeley;
Coniunx: Anne Forster
Proles: Lucia Berkeley, Henry Berkeley, George Berkeley

Memoria

Sepultura: Christ Church Cathedral

Berkeleiae, urbi Californiensi, nomen ad honorem Georgii Berkeleii impositum est.

De vita et operibus

recensere
 
Domus episcopalis Berkeleii.

Georgius Berkeleius die 12 Martii anno 1685 natus est in Kilkenniensi comitatu, planius, in Dysart Castle,[2] lare familiari ubi educabatur, donec anno 1696 studia iniit apud Collegium Kilkenniense. Tribus annis post, anno 1699, studiosus factus est Dublini et ibidem anno 1707 Collegii Sanctae Trinitatis alumnus factus ex anno 1721 praedicator aulicus vicarii Hibernici nominatus est, i.e. ducis Graftonensis. Ab anno 1724 decanus Derriae fuit.

Cum opes conflavisset, proposuit ut in Bermuda institutum ad paganos convertendos erigeretur. Itaque cum sodalibus anno 1728 navigio in Rhodensem Insulam contendit rerum istarum promovendarum causa. Maecenatibus cessantibus et crumina aegrotante redeundum erat. Regina Carolina instigante, anno 1734 episcopus Cluani in Corcagiensi comitatu nominatus est.

Georgius Berkeleius ad annum 1752 Cluani manebat, donec emeritus Oxoniam commigravit victurus apud filium. Propter naturam amabilem facilesque mores acceptus erat omnibus. Die 14 Ianuarii anno 1753 diem supremum obiit.

Opera quibus Berkeleius maxime innotuit iis quibus apud Collegium Trinitatis versabatur temporibus scripta sunt. In Theory of vision (1709), quae ad modernam physiologiam visionis viam praeparavit, primus inter res sensas et earum interpretationem discrimen clarum fecit, perceptionemque visualem sensibus tactilibus corroboravit. Eius magna opera philosophica sunt haec duo: Treatise on the principles of human knowledge (1710) et Three dialogues between Hylas and Philonous (1713). Fere viginti annis post Alciphron, or the minute philosopher (1732) e prelo exiit.

De philosophia

recensere

Philosophiam Berkeleii idealismo vel immaterialismo similem habere potueris, quae in empirismo Ioannis Locke posita est: ut iste vir omnium rerum proprietates quae obiectivae esse videntur (sicut color, odor, gustus) consequentias subiectivas organorum sensoriorum nostrorum esse declaravit. Namque sine oculo nullus color, sine auribus nullus sonus. Non autem secundariae proprietates tantummodo sed etiam primariae (sicut extensio, forma, magnitudo) a Berkeleio explicantur: non innatas sed extrinsecus translatas esse. Si corpus nihil aliud nisi summa ingeniorum propriorum esset (e.g. cerasum idea mollitiei, suci, rubri, acidi, globuli) et si omnia ista ingenia solummodo idealiter (imaginatione) exstarent, res corporalis non ut materia sed ut notio modo se praesentaret. Sic idealismus materialismum vinceret. Mundi percepti summa solum in facultate, ut perciperetur, eveniret atque oriretur: "Esse est percipi." Notionum autem non excogitatarum fundamentum in Deo auctore mundi nostri sensualium est. Neque veritas experientiarum nostrarum sensualium argui posset et propter originem divinam et propter exsistentiam spirituum non materialium eorumque imaginum. Inde Berkeleius sectatores inter materialismi adversarios sibi adiunxit, inter quos Collyns Simon, Shadworth Hodgson et Alexander Campbell Fraser.

De visione

recensere

An Essay Towards a New Theory of Vision est explicatio empirica perceptionis visualis. Quae nova theoria visionis praesumptum immaterialismum non habere videtur, quamvis Berkeleius ipse posterioribus operibus coniunctionem adserat. Adhuc sub iudice lis est. Etiam in Alciphron (dialogo IV) theoria visionis tractatur.

Berkeleius non solum, quo modo distantiam et magnitudinem locumque rerum visione percipiamus, demonstrare sibi poposuit, sed etiam deliberare, quatenus inter se differant tangendi et videndi notiones: an aliquid sit utrique sensui commune.[3] Berkeleius optices scriptoribus consentit distantiam non ilico videri, sed re considerata horum opiniones improbat.

Quaenam igitur sunt ideae immediatae quae in perceptione distantiae intercedunt? Primo, sensus sive motus kinaesthetici cum oculorum luminis immissu sociati, cum res oculis obiectas variis distantiis percepimus Secundo, quae obiecta quo propius ad oculum accedunt, eo confusiorem praebent speciem. Tertio, re ad oculos appropinquante, confusio intensione oculorum mitigari potest, quae sensu kinaesthetico cognoscitur. Utrobique inter ideas et distantiam consueta est coniunctio, potius quam adfinitas necessaria.[4]. Coniunctio necessaria talis est ratio, qualis inter numeros in veris aequationibus arithmeticis invenitur. Nam fieri non potest, quin 7+3 aliquid aliud sint quam 10, quod aliquid aliud esse quam 10 animo concipi non potest. Coniunctio in consuetudine posita est relatio per experientiam inventa, in qua una quaedam idea vel sequitur vel cum alio invenitur, quamquam aliter se habere possit. Nam experientia docet — ut insigniter ostendit Humius — quotiens globulus eburneus alterum tutuderit, hic ictu evolvetur; quodsi quidlibet insequi animo concipi possit, ostenduntur actiones globulorum consuetudine tantum conligari. Sic igitur ideae tactus et visus solum ex consuetudine, non ex necessitate coniunctae sunt.

Berkeleius, ut plerique philosophi illius aetatis, tactum putare videtur immediatum aditum mundi praebere. Visuales autem ideae variant prout res visui obiecta ab homine observanti distat. Cum quis cuilibet turri adpropinquat, huic certam mensuram figuramque esse putat. At species visualis continue mutatur. Qui fieri potest? Berkeleius ideas visuales nihil esse dicit nisi signa idearum tactilium. Nam nulla est inter ideas visuales et tactiles similitudo, quarum ratio ad instar est verborum eorumque significationum. Si quis quod nomen audit, rem ad quam refertur cogitat. Item, si quis quam videt rem, de simili idea tactus cogitat, quam Berkeleius secundarium obiectum esse putat. In utroque casu non sunt necessariae coniuntiones idearum, nam coniiunctio associativa in experientia posita est.[5]

Magnitudinem Berkeleius simili modo ac distantiam tractat. Cum enim inter ea quae cerni possint et ea quae tangi possint relationes explorat, notiones 'minimorum visibilium et tactilium' inducit, quae sunt puncta minima (et quidem individua) quae cerni tangive possint. Magnitudo apparens rei visibilis pro distantia variat, cum magnitudo consequentis rei tactilis constare putetur. Ut in distantia, inter elementa sensoria visibilium et tactilium necessariae coniunctiones non sunt. Correlationes constanti experientia cognoscuntur.

Adversus ideas abstractas

recensere

Theoria abstractionis iam ab Aristotele[6] initium capere videtur. Apud philosophos mediaevales frequentabatur, et apud Cartesium[7] et Lockium[8] invenitur.Berkeleius nos hortatur, ut ex verbis dictis ad res ipsas transeamus, ne in controversia de notionibus versantes immediatum contactum realitatis amittamus. Itaque nos rerum naturam cognoscere cupientes oportet adsequi conari quae immediate in experientia se praebeant. Lockius, adgressus fundamenta cognitionis probare, eundem sibi finem proposuerat. Hunc autem philosophum, cum mentem ideas abstractas habere existimaret, Berkeleius infauste errasse putabat. Nam Lockius de entibus, quae in mundo experientiarum percipi possunt, more nominalistico cogitavit: nihil nisi entia individua cognoscere possumus. Genera speciesque nihil aliud sunt quam notiones conventionales, quas inexhaustam pluralitatem realitatis conspecturi fingimus. At Lockius ideas generales multis diversis entibus communes mente formari posse adfirmavit. Ita qualitatem 'rubri' a ceteris qualitatibus alicuius entis, quod hic et nunc percipimus, abstrahi posse dicit. Possumus item certas communes qualitates diversorum entium discernere ac nobis ipsis ideam abstractam formare cuiusdam entis, quod has qualitates nihilque aliud habeat.

Berkeleius autem genus durissimum nominalismi sequitur, nam solas certas vel concretas imagines mentales esse dicit. Qui de ideis abstractis loquitur, eum verbis inanibus uti dixit. Immediatam notionem cuiusque lectoris provocans interrogat: Num imaginari potestis trigonum quod nec rectangulum nec aequilaterum est sed haec omnia et simul nihil horum; colorem nulli superficiei inductum; hominem qui nec parvus nec magnus est? At ex altera parte, quomodo de omnibus cuiusdam generis copusculis opiniones dici possint? Demonstrat enim Euclides summam angulorum trigoni eandem esse ac summam binorum rectiangulorum. Quod dictum non solum ad trigonum, quod in charta tabulave pingo, sed etiam ad quamque superficiem ternis lineis rectis finitam pertinet. Ut fieri possit, nisi generalem ideam trigoni, notionem abstractam figurae geometricae habeamus?

Respondet Berkeleius: In mea demonstratione ceteras qualitates figurae omittere potero, nam non refert, rectangulumne sit an non, dummodo tres habeat angulos. Corpusculum singulare cetera easdem qualitates habentia corpuscula semper repraesentat. Ita zoologus de certa specie animali dicere potest. Semper ante oculos habet imaginem equi aut vulpis, sed eas animadvertere potest qualitates, quae cunctis exemplaribus huius speciei communes sunt. Ceterae quoque qualitates mente tenet, sed omittere potest. Berkeleius opinionem de ideis abstractis prae se ferre putat, quanta vi lingua hominis in cogitatione valeat. Generalibus usi vocabulis de trigono aut equo loquimur, tamquam haec verba non solum ad entia singularia referantur sed etiam quidquam generale significent. Cum quis hunc errorem adgnovit, claram et rectam notionem realitatis obtinere poterit.

In philosophia translaticia (dicit Berkeleius) experientia in duos dividebatur mundos: subiectivum, cum sensus in mente versantur; obiectivum, cum "extra" mentem obiectiva sunt entia, quae organa sensus movere et varios efficere sensus putantur, quibus de natura mundi "extramentalis" iudicia fiunt. Quaedam qualitates sensiles etiam ad entia externa (sive extramentalia) pertinere existimantur, quaedam autem qualitates solum ex mundo sentiendi dependere. Berkeleius etiam Lockium huiusmodi theoriae duorum mundorum favere putat, ex quo dubitatio scientiam humanam perturbantem consequi videt. Putat enim Lockius esse substantias materiales, quibus quidem nullam significationem definitam sociare potest. Ex causis practicis confidere nos oportet, quendam post ideas nostras latere mundum, quem esse certe demonstrare non possumus. Dum in opinionibus translaticiis manemus, scepticismum vitare non possumus.

At nos, ut hanc dichotomiam accipiamus, nihil cogit (dicit Berkeleius) — nihil nisi praeiudicium inveteratum, quo deliberatione nos expedire debemus. Non necesse est experientiam immediatam adire ac sermonem abstractum fugere, ne cogitationem et id quod ab origine datum est limite partiamus. Berkeleius, item ac Lockius, ea ad quae cognitio nostra immediate pertinet ideas simplices nominat, quae idem valere videtur ac sensus. Quae esse minime dubitare possumus. Quae simulac percipiuntur, sunt, et versa vice; vel, ut dici solet, esse est percipi. Mens sive anima in variis apparet agendi modis, qui perceptio memoria phantasia, voluntas etc dicuntur. Berkeleio nihil nisi mente et Deo opus est: mundum materialem post ideas latentem opinionem inutilem inanemque esse. Non esse ulla entia materialia, quae de aliquo homine percipienti non dependeant. Nam corpuscula materialia quid aliud sint quam entia quae organis sensus percipimus? Quid aliud quam plus minusve solidae idearum aut qualitatum quas experimur coniunctiones, quibus certa forma, certus color, certum pondus sunt? At si quid esse dicamus separatum ab eo quod percipimus, inanibus loquamur verbis, quae postremo in idearum errore posita sunt. Nec imaginari possumus extensionem figuramque corpusculi, nisi huic simul colorem aliasque qualitates sensibiles mente addamus. Si quas proprietates dicamus obiectivas, alias autem subiectivas, deliremus. Et rem deterius mutamus, si materiales putamus esse primarias substantias, quibus qualitates "sustineri" adfirmentur.

Sunt qui cogitationem Berkeleianam deriserunt. "Hodie casu hallux mihi lapidis ictu percussus est. Ego errat Berkeleius." Ita fere significat Samuel Johnson, negasse arbitratus Berkeleium res spatio-temporales esse. Sed Berkeleius, cum substantiam materialem vel entia transcendentalia esse negaret, nequaquam negavit esse res, quas oculis videat manibusque tractet. Vult enim coloratum sonorum odoratum mundum vulgi producere, et quidem contra monstra abstractionum, quae philosophi realitatem ipsam esse adserunt. Berkeleius scepticus non erat, immo dubitationibus ex mundo experientiarum nos expedire voluit.

Ad summam, Berkeleius ea quae sunt et ea quae percipiuntur idem esse putavit. Itaque entia, cum percipiuntur, realia fiunt. Sed cum percipi desinunt, nonne evanescunt? Nam unde fit, ut, cum birotam meam in receptaculum reposuerim, tamen illud vehiculum, a conspectu amotum, ibi remanere confidam? Non solum "esse est percipi" sed etiam "fieri posse, ut percipiatur" essentiam tutatur. Berkeleius, quippe qui menti et Deo operetur, putat spiritum divinum apud nos valere ac eas efficere ideas, quibus mundus sensibilis formatur. Itaque omnia entia, et percepta et a conspectu amota, infinita mente Dei contineri.

 
Frons primae editionis Treatise Concerning the Principles of Human Knowledge.
  1. Spagnius 1772: 91; Manier 1861: 444.
  2. Hodie castellum male ruinosum ad Neorum fluvium situm.
  3. Theory of Vision § 1.
  4. Theory of Vision §§26-28.
  5. Theory of Vision § 51; cf. Alciphron, dialogus IV.
  6. Metaphysica 1061a29-1069b4.
  7. Descartes I: 212-213.
  8. Locke [1689]1975: 409-420.

Bibliographia

recensere
  • Atherton, Margaret (1990) Berkeley’s Revolution in Vision. Cornell University Press.
  • Berman, David (1994) George Berkeley: Idealism and the Man. Clarendon Press.
  • Descartes, René (1985) The Philosophical Writings of Descartes, I. Ed. John Cottingham & al. Cambridge University Press.
  • Downing, Lisa (2021) George Berkeley, Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.
  • Flage, Daniel E. (sine anno) George Berkeley (1685—1753). Internet Encyclopedy of Philosophy.
  • Kulenkampff, Arend (1987) George Berkeley. Beck.
  • Locke, John ([1689]1975) An Essay concerning Human Understanding. Ed. Peter H. Nidditch. Clarendon Press.
  • Luce, A. A. (1945) Berkeley’s Immaterialism: A Commentary on his “A Treatise Concerning the Principles of Human Knowledge”. London: Thomas Nelson and Sons, 1945
  • Metz, Rudolf (1968) George Berkeley : Leben und Lehre. Frommann.
  • Manier, Jacques Alexis A. (1861) Compendium philosophiæ ad usum seminariorum, tomus III. Parisiis: Apud Jacobum Lecoffre.
  • Marciano, Bruno (2010) George Berkeley. Estetica e idealismo. Nova Scripta.
  • Pappas, G. S. (2000) Berkeley’s Thought. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press.
  • Pitcher, G. (1977) Berkeley. Routledge.
  • Spagnius, Andrea (1772) De ideis mentis humanæ. Romae: Typis Archangeli Casaletti ad S. Eustachium.
  • Tipton, I. C. (1974) Berkeley: The Philosophy of Immaterialism. Methuen.
  • Winkler, Kenneth P. (1989) Berkeley: An Interpretation. Clarendon Press.
  • Winkler, Kenneth P. (ed. 2005) The Cambridge Companion to Berkeley. Cambridge University Press.
  NODES
Done 3
eth 3
orte 2