Gubernium
Gubernium vel praefectura[1] (Russice губерния, tr. gubernija), erat divisio administrativa Imperii Russici, quae et post Res novas Octobres usque ad annum 1929 servabatur.
Anno 1708 decretum tzaris Petri I gubernia introduxit, quo anno Russia divisa est in gubernia octo:
- Archangelopolitanum
- Asoviense
- Casanense
- Ingermanlandicum (anno 1710 in Petropolitanum transformatum)
- Kioviense
- Moscuense
- Smolenscense
- Siberiense
Saeculis sequentibus tamen multa gubernia nova in Imperio Russico formata sunt. Anno 1917 gubernia 78 in imperio erant. Guberniorum variis temporibus exsistentium nominari possunt:
- Astrachanense
- Calugense
- Catharinoslaviense
- Charcoviense
- Chersonense
- Iaroslaviense
- Ieniseense
- Ircutense
- Minscense
- Novae Russiae
- Olonecense
- Orelense
- Orenburgense
- Pensense
- Permiense
- Podoliense
- Poltavense
- Pscoviense
- Resaniense
- Russiae Minoris
- Samarense
- Saratoviense
- Simbiriense
- Stauropolitanum
- Tamboviense
- Tauricum
- Toboliense
- Tomense
- Tueriense
- Tulense
- Viatcense
- Viburgense
- Volhyniense
- Volodimiriense
- Vologdense
In circulos gubernia (annis ab 1719 ad 1775 etiam provinciae[2] guberniorum) dividebantur.
Notae
recensere- ↑ Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 11: "Gubernija, Praefectura, gubernium". Vel gubernatio, — Immanuelis Godofredi Goezii Geographia Academica, Norimbergae 1789, p. 133, ubi et indicem guberniorum ad hoc annum videas.
- ↑ Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 13: "Prowincija, Provincia"