Guillelmus de Ockham
Guillelmus de Ockham[1] (vulgo William of Ockham, natus Ockham(en) in vico Anglico c. 1288, fortasse pestilentia mortuus Monaci in Bavaria anno 1347[2] aut 1349[3]) fuit theologus et philosophus scholasticus, qui praecipue principio parsimoniae a posteris novacula de Ockham appellato innotuit.
Vita et opera
recensereProfessione franciscanus, Nominalium(en) coryphaeus, discipulus Duns Scoti, cui quoad eruditionem et ingenium et activitatem similis quidem est, magister in facultate Parisiensi, dictus est «doctor singularis et venerabilis inceptor Nominalium.» Calamo verbat Phillipo Pulchro, regi Gallie, litiganti cum Summo Pontifice Bonifacio VIII cui Guillelmus in scripto: disputatio super potestate ecclesiastica praelatis atque principibus commisa, denegavit quamcunque etiam indirectam in rebus saecularibus auctoritatem, dum principi saeculari facultatem spiritualem attribuit. Postea insurrexit contra Ioannem XXII defendens in libro Defensorium, quandam extremam factionem franciscanorum. Avenionem accersitus, ibi excomunicatus carceri mancupatus est. At inde mox aufugit Monachium ad Ludovicum Bavarium, usurpatorem sceptri imperialis, dissentientem quoque cum Ioanne XXII, Clemente VI, Benedicto XII.—Ex Ockhami operibus principalia sunt: Super libros Sententiarum subtilissimae quaestiones, Summa logices maior, Quaestiones in libros Physicorum, Expositio aurea super totam artem veterem, videlicet in Porphyrii praedictabilia et Aristotelis praedicamenta, Quodlibeta septem, Centiloquium theologicum, Dialogus inter magistrum et discipulum atque plures tractatus de potestate ecclesiastica et civili.
Fontes
recensere- Dialogus magistri Guellermi de Ockam doctoris famosissimi, ed. J. Trechsel, Lyon 1494 |(iterum impressus Londinii 1962)
- Guillelmi de Ockham Dialogus, in Monarchia Sacri Romani Imperii, vol. II, ed. M. Goldast, Frankfurt a. M. 1614 (iterum impressus Graeciae 1960)
- Guillelmi de Ockham opera politica, ed. J. F. Sikes, R. F. Bennet, et H. S. Offler, Manchester 1956/74
- Guillelmi de Ockham opera theologica, ed. Franciscan Institute, St. Bonaventure 1967/86
- Guillelmi de Ockham opera philosophica, ed. Franciscan Institute, St. Bonaventure 1974/88
- Guillelmi de Ockham dialogus, ed. J. Kilcullen et J. Scott, 1995/96