Hostis, ut scribit Aegidius Forcellini, lexicographus Italus, est "is, cum quo publice bellum habemus. Qua significatione ab inimico differt, qui est is, quocum pictura ad Alexandri Puškin fabulam poeticam Eugenius Onegin illustrandam habemus privata odia. Distingui etiam sic possunt, ut inimicus sit qui nos odit; hostis qui oppugnat".[1] Exempli gratia, apud Ciceronem legimus:

"Hic est hostis": hostis in propagandis repraesentatus.
Singulare certamen inimicorum, pictura ab Elia Repin facta ad Alexandri Puškin fabulam poeticam Eugenius Onegin illustrandam.

Omnis, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum.[2]

Solis autem cum hostibus bellum geri licet; propterea status hostium iure quoque constitutus est: 'Hostes hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus; ceteri latrones aut praedones sunt.'[3]

Nexus interni

  1. Forcellini, Totius Latinitatis Lexicon, s.v. "hostis".
  2. Marcus Tullius Cicero, Philippicae, 11.3.6.
  3. Digesta 50.16.18

Bibliographia

recensere
  NODES
INTERN 1