Vide etiam paginam discretivam: Hystrix (discretiva).

Hystrix est genus mammalium familiae Hystricidarum. Octo species continet, inter quas est unica hystrix quae in Europa habitat, Hystrix cristata. Hystrix spinis contegitur, quae longiores sunt spinis aliarum Hystricidarum.

Taxinomia

recensere

Apud Romanos

recensere

Gaius Plinius Secundus haec de hystricibus scripsit:

Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cute irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. Ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. Hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis.[1]

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 8.125.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
  Vide "Hystrix" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hystrix spectant.
  NODES