Iacobus, vulgo James Macpherson (natus in Ruthven Invernessensis die 27 Octobris 1736; mortuus in villa sua Belville eiusdem praefecturae die 17 Februarii 1796) fuit politicorum peritus et scriptor Scoticus, interpres Homericus et creator sive recreator vatis Scotici Ossiani. Ab anno 1780 legatus circuli Camelford ad Parlamentum Britannicum erat.

Wikidata Iacobus Macpherson
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Macpherson: imago
Iacobus Macpherson: imago
Nativitas: 27 Octobris 1736; Ruthven
Obitus: 17 Februarii 1796; Invernessensis
Patria: Britannia

Familia

Proles: Juliet Macpherson

Memoria

Carmina eius adulterina sub nomine Ossiani edita maximi momenti erant poetis et motùs Sturm und Drang et aetatis romanticismi. Quae poemata Goethius, cui Herder ea, opera vera veri Ossiani habita, commendaverat legenda, illis temporibus magni aestimavit et in mythistoria sua Die Leiden des jungen Werthers citavit. Iliadis versionem oratione soluta factam anno 1773 edidit.

 
Ossian lingua Italiana

Macpherson theologiae Aberdoniae Edinburgique studuit et dramaturgum Ioannem Home cognovit. Quo suadente opus mirum »Fragments of ancient poetry collected in the Highlands«  anno 1760 edidit. Affirmavit se cantus lingua Celtica in Regionibus montanis Scotiae audivisse et in Anglicum convertisse. Tunc petitus est itinera duo in citata territoria facere, quae sequebatur editio carminum epicorum »Fingal« (1762) et »Temora« (1763). Cum in contintenti Europaea admirationem maximam moverent, in Britannia statim dubium de documentorum veritate ortum est. Macpherson dixit, se originalia apud editorem Londininesem coram publico exhibuisse. Revera figuras, plagas, scribendi rationem ex carminibus ipsis mutua sumpsit, quae tum in Regionibus montanis adhuc saepe cantabantur, cum historiis et Bibliae et Homero et Ioanni Milton depromptis. Versus proprios autem numquam pepigit.

Unde se hominem politicum fecit et anno 1764 creatus est secretarius apud gubernatorem Pensacola in Escambiae Comitatu; Londinium reversus pro conservativis res scripsit et annis inter 1780 et 1790 in Parlamento Britannico senator erat. Denique in patriam se contulit sibi ipse monumentum seligens. Sepultus est in sic dicto poetarum angulo in abbatia Vestmonasterii.

Bibliographia

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
  • "James Macpherson" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  • Howard Gaskill (ed.), The Reception of Ossian in Europe, Londinii, Continuum, 2004.
  • Saskia Hanselaar: Ossian ou l'Esthétique des Ombres: une génération d'artistes français à la veille du Romantisme (1793-1833), Lutetiae 2008.
  • Gilles Soubigou: Ossian dans la peinture et les arts graphiques en France (1777-1827). Un mythe littéraire entre illustration et interprétation, Lutetiae 2001.
  • Paul van Tieghem: Ossian en France, Lutetiae 1917
  • Paul van Tieghem: Ossian et l'ossianisme dans la littérature européenne au XVIIIe siècle, Lutetiae 1920.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Macpherson spectant.
  NODES
Done 1
eth 2
jung 1
jung 1
Story 1