Iacobus Quarterius[1] seu vulgo Jacques Cartier (Maclovii in Britannia Minore natus anno 1491; ibidem die 1 Septembris 1557 mortuus), explorator et navigator, flumen Canadense quod hodie Sancti Laurentii dicitur, mandatu regis Franciae tribus navigationibus exploravit annis 1534, 1535 et 1541 inceptis. Nomen Canadae primus adsignavit.

Wikidata Iacobus Quarterius
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Quarterius: imago
Iacobus Quarterius: imago
Iacobus Quarterius: subscriptio
Iacobus Quarterius: subscriptio
Nativitas: 31 Decembris 1491; Maclovium
Obitus: 1 Septembris 1557; Maclovium
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Coniunx: Mary Catherine des Granches

Memoria

Sepultura: Saint-Malo Cathedral

Iuventus

recensere

Iacobum Quarterium aliquo die inter 7 Iunii et 23 Decembris anno 1491 natum esse constat.[2] De ortu et familia pauca sciuntur. Parentes eius erant Jamet Cartier et Geffeline seu Geseline Jansart.[3] Sororem suam Ioannam (Jehanne) in testamento diei 19 Maii 1541 nominavit baptismatisque suorum ex hac sorore nepotum trium sponsor adstitit (nam inter dies 21 Augusti 1510 et 17 Novembris 1555 baptismatorum Maclovii in urbe non minus quam 35 sponsor fuit, 23 insuper testis citatur). Libri manualis Les Loables Coustumes du pays & duche de Bretaigne ... avec les coustumes de la mer (1514) possessor ab anno 1518, crebro testis et iuratus in curia Macloviensi aderat.[4] Uxorem anno 1520 Mariam Catharinam duxit, quae filia erat equitis Iacobi des Granches, eiusdem urbis constabuli (vel comes stabuli), et Franciscae Du Mast.[3] Ex quo matrimonio aut nulli nati sunt aut qui ante matrem obierint; heres enim Catharinae anno fere 1575 mortuae nullus repertus est.[5]

Prima navigatio

recensere
 
Titulus Discours du voyage fait par le capitaine Jaques Cartier (Rothomagi, 1598), qua editione narratio primae navigationis Francogallice divulgata est (E)

Iacobus Quarterius iam eo anno quo uxorem duxit titulum meruerat "magistri piloti iuxta portum S. Maclovii".[3] E fonte antiquiore nihil de rebus ante expeditionem eius factis legitur nisi quod Quarterius se ipse anno 1533 tamquam exploratorem terrarum occidentalium Philippo domino de Brion, regis Franciae Francisci I admirali proposuit, qui continuo regis consensum obtinuit.[6] E recentioribus autem accipitur episcopum Macloviensem Ioannem Le Veneur Quarterium iam anno 1532 pilotum ad regem introduxisse, qui etiam antea navigationes ad oras Brasiliae et Terrae Novae perfecisset;[7] unde videri potest quomodo maria Terrae Novae circumiacentia iam satis cognoverit quaque ratione comparationes inter indigenas Brasilienses Canadensesque in relationibus navigationum eorum saepe scriptae sint.

Quarterius ergo a Francisco rege commissus est ut "insulas et regiones inveniret ubi dicebatur magna copia auri aliarumque rerum pretiosarum reperiri posse".[8] Duabus navibus homines 61 die 20 Aprilis 1534 a portu Macloviensi exierunt, die 10 Maii ad oras Terrae Novae advenerunt. Die 21 Maii ad insulam Avium ubi aves permultas ceperunt, die insequenti in fretum Bellae Insulae(fr) quae inter terram Novam terramque Laboratoriam extenditur, mox ad portum Arenae Candidae(fr), die 27 Maii in sinum Castellorum(fr) venerunt, cuius in penetralibus in stationem marinorum Britonum nomine Brest die 10 Iunii aquandi lignandique causa intraverunt. Usque eo locos Francicis et Britonibus iam cognitos visitantes, piscatoribus Rupellensibus portum Brest frustra petentibus nuper incursis, inde ad meridiem et occidentem progressi regiones novellas explorare coeperunt, videlicet fretum(fr) hodie Sancti Laurentii appellatum, oram Quebeci boreo-orientalem (ubi "neque ullam humi micam" viderunt et propter sterilitatem nomen "terrae a Deo ad Cain datae" imposuerunt),[9], ad hoc litus portum quendam "mundi optimum" quem appellaverunt "portum Iacobi Quarterii",[10] insulas in eodem sinu sitas inter quas insulam Brion(fr) ad honorem admiralis nominaverunt. Ad litora illius sinus meridiana terras observaverunt fertiles insulae Principis Eduardi et Novi Brunsvici, ubi arbores virentes fructusque varios admirati sunt.[11] Deinde ad boream et occidentem versus sinum Calorum(fr) satis profundum exploraverunt, pervium ("passagium" - scilicet ad Asiam) nequiquam petentes.[12]

Inde exeuntes in sinum Gaspé(fr) die 14 Iulii intraverunt. Iam antea indigenas ter vel quater observaverant, imprimis nationis fortasse Beothuk ad litus Quebecense venatores phocarum peregrinos qui in lintribus betulinis navigabant.[13] Illis die fere 13 Iunii incurrerunt. Mense Iunio exeunte indigenas viderunt ad oras insulae Principis Eduardi,[14] hominem singulum die 1 Iulii,[15] rursus iuxta sinum Calorum die 7 Iulii homines nationis fortasse Micmac, signis et saltationibus amicitiam petentes.[16] Denuo autem ad sinum Gaspé indigenis viris, mulieribus, pueris fere 200 incurrerunt lintribus fere 40, lingua alia loquentibus, Iroquesis Laurentianis, maizum comedentibus, qui ibi ad piscatum annualem scombrorum conveniebant.[17] Cum eis, donis rite datis, Quarterius foedera concludit feriis saltationibusque celebrata.

Eodem loco die 24 Iulii 1534 in promontorio crucem ligneam 30 pedes (9 metra) altam errigendam curavit, inscriptione "Vivat rex Francorum" ut terram pro rege Francico flagitaret, indigenis dubitantibus.[18] Quorum "capitanus" seu princeps Donnacona pelle ursi nigri indutus, eam structuram in terra sua positam vituperare incipiens, ad cenam in nave volens nolens convitatus,[19] ad concordiam redditus est, crucem ad navigationem facilius reddere factam esse ei suasum. Etiam duos suos filios Domagaya et Taignoagny cum navibus ad Franciam misit.[20]

Francici inde ad boream navigantes oras insulae Anticosti exploraverunt sed per freta circumiacentia, quae ostia fluvii Sancti Laurentii constituunt, pergere recusaverunt propter procellas autumnales quas exspectabant. Ita Arenis Candidis(fr) die 15 Augusti relictis per fretum Bellae Insulae(fr) Oceanum attingentes ad Maclovium die 5 Septembris 1534 redierunt.[21] Exploratio regi nuntiata est, qui continuo mense Octobri navigationem novam fieri iussit libris argenti 3 000 promissis.

Altera navigatio

recensere
 
Titulus Brief recit & succincte narration de la navigation faicte es ysles de Canada, Hochlage & Saguenay & autres (Lutetiae, 1545), qua editione narratio secundae navigationis Francogallice divulgata est (G)

Secundam navigationem, die 19 Maii 1535 inceptam, tribus navibus homines fere 110 inceperunt, inter quos navis Grande Hermine capitanus ipse Quarterius, magister Thomas Fromont; navis Petite Hermine magister Gulielmus Le Marié, capitanus Macé Jalobert; navis Émérillon capitanus Gulielmus Le Breton Bastille, magister Iacobus Maingart. Iacobus Noël nepos Iacobi Quarterii, Iroquesique duo, filii Donnacona, iam Francogallice loquentes, hanc navigationem participaverunt. Die 7 Iulii ad insulam Avium iuxta oram Terrae Novae (ubi sicut anno superiore aves multas ceperunt) atque die 15 Iulii ad portum Arenae Candidae(fr) in fretum Sancti Laurentii(fr) advenerunt, cuius litus boreale ad occidentem versus secuti sunt usque ad diem 13 Augusti 1535. Inde, dirigentibus Iroquesis Domagaya et Taignoagny, in fluvium hodie Sancti Laurentii dictum intraverunt, ripis graduatim restrictioribus. Quod iter fluviale Iroquesi "initium magni fluvii Hochelagae et viam Canadae" appellare docuerunt, aquis dulcibus, fonte longissime distante et a nemine indigenarum, quorum sciebant, visitato; nullo alio "passagio", nisi lintribus, cognito.[22] Ad dextram partem die 1 Septembris ostia viderunt fluminis profundi et rapidi, "viae ad regnum Saguenay" nuncupati.[23] De divitiis illius regni indigenas multa promisisse Quarterius refert.[24]

 
Forma oppidi Hochelaga ex editione Italica Relationis secundae navigationis in Giovanni Battista Ramusio, Navigationi et viaggi vol. 3, 3a ed., Venetiis, 1606 (H)

Quarterius die 6 Septembris ad insulam Corylorum(fr) venit, quam ita nominavit propter fecunditas speciei nuciferae Coryli americanae.[25] Die insequenti ad insulam(fr) hodie Aurelianensem appellatam pergit. Ibi ad oppidum piscatorum descendit cum Domagaya et Taignoagny, qui ab incolis magno gaudio recipiuntur, patri subiectis. Cras enim Donnacona ipse eo advenit, lintribus duodecim coeuntibus, "dominus Canadae" in textu Brevis recitationis nuncupatus. Inde ad ostia fluminis Sanctae Crucis(fr) hodie "Sancti Caroli" appellati navigavit, haud longe ab oppido principis Donnaconae capitali Stadacona distantia, quod oppidum ad extremitatem eiusdem insulae occidentalem iacebat, arboribus virentibus et fructiferis circumdatum. Nautae insulam omnem propter uvas silvaticas ibi florentes "insulam Bacchi" appellaverunt.[26]

Ad portum Sancti Crucis, ubi hodie urbs Quebecum eminet, Quarterius stationem navium elaborare coepit, indigenis deprecantibus. Quibus iam ad inimicitiam suasis ille nihilominus per viam fluvialem pergens ad oppidum Ochelay sive Achelaci alii principis advenit cum quo foedera concludit, inde ad lacum Sancti Petri(fr), inde die 2 Octobris ad oppidum munitum Hochelagam pervenit, ubi collis eminebat quam nomine "Montis Regii" appellavit. Inde etiam usque ad cataractas (Francogallice huius aevi saults) pergit, sed non ultra.[27][28] Unde regressus ad ostia fluminis Sancti Mauritii(fr) die 7 Octobris atque mox ad Stadaconam revenit. Contra quam castra Francici ad portum Sanctae Crucis posuerunt, ubi indigenis iam inimicis factis hiemem longam et saevissimam passi sunt, fluminibus congelatis, nive 4 pedes (1,20 metra) alta, scrofula fere omnes graviter affecti quorum non minus quam 25 obierunt: cui morbo infusum corticis "arboris vitae" (Thuja occidentalis) tamquam medicamentum, a Domagaya propositum, multi bono successu sumpserunt. Quarterius interdum de rebus geographicis et ethnicis quaerebat. Vere calente, principe Donnacona captivo, aliis Iroquesiis fere duodecim comitantibus, ad orientem versus navigare coepit duabus tantum navibus, Petite Hermine ob paucitatem nautarum relicta. E sinu S. Laurentii per fretum Cabot(fr) ad oceanum Atlanticum rediens usque ad Maclovium die 16 Iulii 1536 venit. Regi patrono de regionibus novis patefactis, de flumine magno a se reperto, de via usque ad Asiam apertura relationem submisit principemque Donnacona tamquam testem introduxit. Qui sicut alii indigenae omnes, filia una excepta, in Francia mortuus erit.

Tertia navigatio

recensere
 
Prima pagina The third voyage of discouery made by Captaine Iaques Cartier, quo textu narratio tertiae navigationis divulgata est in Richard Hakluyt, Principal Navigations (2a ed. Londinii, 1598–1600) vol. 3 pp. 232-236 (L)
 
Prima pagina epistolarum Iacobi Noël in Richard Hakluyt, Principal Navigations (2a ed. Londinii, 1598–1600) vol. 3 pp. 236-237 (M)

Rex autem Franciscus, bello contra Carolum V imperatorem saeviente, non ante diem 17 Octobris 1540 commissionem ad tertiam navigationem faciendam rescripsit, Quarterio "capitano generali" nominato, expeditione "ad Canadam et Ochelagam et usque ad Saguenay" missa, colonis "omnium qualitatum, artium, industriarum" adsequentibus inter quos 50 e carcere liberandis.[29] Qua commissione mox revocata, rex die 15 Ianuarii 1541 Ioannem Franciscum dominum de Roberval(fr) "locum tenentem generalem" colonizationis creavit cui Iacobus Quarterius navigator oboedire iussus est. Roberval nondum parato, Quarterius huius expeditionis sicut anteriorum duarum dux, navibus quinque die 23 Maii a portu Macloviensi conductis, die 23 Augusti ad Stadaconam iterum venit, ubi castris Sanctae Crucis relictis arcem nomine Charlesbourg-Royal(fr) aedificari iussit, arboribus vitae eo loco virentibus e quibus medicamenta contra scrofulam nautae conficere possent. Die 2 Septembris 1541 iussu Quarterii naves duas, commendatoribus Macé Jalobert et Stephano Noël, ad Franciam misit. Eorum qui manserunt per hiemem fere 35 aut aegrotantes aut ab indigenis vulnerati mortui sunt; alii omnes mense Iunio 1542 Franciam petiverunt. Ad portum Sancti Ioannis Terrae Novae domino de Roberval incurrerunt, qui Quarterium secum ad Saguenay redire iussit: ille nihilominus clam nocte abiens Oceano transvecto ad Franciam revenit, se aurum et adamantem Canadenses ferre praetendens (re vera pyritem ferri et quarzum).

Annis insequentibus, novis expeditionibus nullis commissus, Iacobus Quarterius se ad negotia Macloviensia et praedia sua Limoëlou(fr) dicavit, ubi die 1 Septembris 1557 mortuus est.[30]

Quarterius ergo primus Europaeorum fretum flumenque hodie Sancti Laurentii appellata invenit. Coniunctiones inter regem Franciae nationemque Iroquesiorum Laurentianorum magna parte pacificas instituit. Locos a Francicis mox visitandos et habitandos primus exploravit et nominavit.

De fontibus

recensere

De prima navigatione exstat narratio manu scripta apud bibliothecam nationalem Francicam (fonds Moreau 841 fol. 52 ff.), incipit "Apres que missire Charles de Mouy", cui titulus "Voiage de Jacques Cartier" a manu recentiori additus est.A Quam narrationem aliqui ab ipso Quarterio scriptam esse censerunt: regem tam a scriptis ipsius quam a relationibus aliorum de exploratione certiorem factum;[31] nepotem Iacobi Quarterii in epistola de scriptis avunculi amissis ploravisse. Hunc autem librum, Quarterio persona tertia relato, scriptura insuper a fol. 64 mutata, sive editum seu rescriptum esse constat ab aliis duobus expeditionis participibus, aut dictitante Quarterio, aut huius auctoritate.[32] Exstat etiam editio Rothomagensis anno 1598 divulgata, titulo Discours du voyage fait par le capitaine Jaques Cartier,E versionesque Italica a Ioanne Baptista RamusioB et Anglica a Ricardo HakluytD editae, quae editiones non e manuscripto nobis servato sed ex aliis deperditis factas esse censentur.

Narratio secundae navigationis e tribus libris manuscriptis nobis cognoscitur, quorum unus, titulo praefixo Seconde navigation faicte par le commandement et vouloir du très chrestien roy Françoys ... faicte par Jacques Cartier ... en l'an mil cinq cens trante six, illud exemplar esse censetur quod regi ipso oblatum est.F His additur editio titulo Brief recit & succincte narration anno 1545 divulgataG et narratio a Marco Lescarbot in opere suo Histoire de la Nouvelle France anno 1609 incorporata: hic autem ex exemplari regio textum suum dempsisse confitetur.K Auctorem participem tam primae quam secundae expeditionis fuisse scimus, promontorio quodam iam eo ex superiore navigatione cognito.[33] Sunt etiam versiones Italica a RamusioH et Anglica ab HakluytJ editae.

De tertia navigatione pauciora scimus. Exstant narratio imperfectaL et epistola haud inutilis a Iacobo Noël nepote Iacobi Quarterii scripta.M Textus ambo Anglice tantum ab Hakluyt editi servantur. An tabulam geographicam Quarterius sua manu fecerit, fide huius epistolae accipere possumus, sed nobis deperdita est.[27]

Fontes primae navigationis
  • A. [Voiage de Jacques Cartier], incipit "Apres que missire Charles de Mouy". Exemplar facsimile in J. P. Baxter, A memoir of Jacques Cartier, sieur de Limoilou (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1906) Textus; editio in H. Michelant, A. Ramé, edd., Relation originale du voyage de Jacques Cartier au Canada en 1534: documents inédits sur Jacques Cartier et le Canada, nouvelle série (Lutetiae: Tross, 1867) Textus
  • B. Prima relatione di Iacques Carthier della Terra nuoua detta la Nuoua Francia, trouata nell'anno 1534 in Giovanni Battista Ramusio, Navigationi et viaggi (Venetiis, 1555-1559) vol. 3 Textus editionis 1606 apud Internet Archive
  • C. Prima relatione della navigatione di Iacques Cartier, piloto di Francia, della Terra Nuova detta la Nuova Francia, trovata nell'anno 1534. Venetiis, 1563
  • D. The first relation of Iaques Carthier of S. Malo, of the new land called New France, newly discouered in the yere of our Lord 1534 in Richard Hakluyt, The Principal Navigations, Voiages, Traffiques and Discoveries of the English Nation. (2a ed. 3 voll. Londinii: George Bishop, Ralph Newberie, Robert Barker, 1598–1600) Textus
  • E. Discours du voyage fait par le capitaine Jaques Cartier aux Terres-neufves de Canadas, Norembergue, Hochelage, Labrador, & pays adjacens, dite Nouvelle France, avec particulières moeurs, langage, & cérémonie des habitans d'icelle. Rothomagi: Raphaël du Petit Val, 1598 Textus apud Gallica
Fontes secundae navigationis
Fontes tertiae navigationis
  1. "Iacobo Quarterio" (cas. abl.): De Laet (1633) p. 44; "Quarterius" ibidem passim
  2. Trudel (1966-); Allaire (2013-2015)
  3. 3.0 3.1 3.2 "Reçurent la bénédiction nuptiale Jacques Cartier, maistre pillote ès port de Sainct-Malo, fils de Jamet Cartier et de Geseline Jansart, et Marie Katerine Des Granches fille de Messire Honoré Des Granches, chevalier du Roy nostre Sire et connestable de la ville et cyté de Sainct-Malo", sed die incerto: Desmazières (1862) p. 137
  4. Frédéric Joüon des Longrais, "Jacques Cartier juriste : La Très ancienne coutume de Bretagne de Jacques Cartier" in Le droit civil français. Livre souvenir des journées du droit civil français (31 août - 2 septembre 1934). Monte Regio: Le Barreau de Montréal, 1936) appendice pp. 943-953 (exemplar libri ipsius apud Google Books)
  5. Joüon (1888) p. 114
  6. Lescarbot (1609) pp. 243-244
  7. Baron de La Chapelle, "Jean Le Veneur et le Canada" in Nova Francia vol. 6 (1931) pp. 341-343, fide documenti genealogici anni 1783
  8. "Descouvrir certaines ysles et pays où l’on dit qu’il se doibt trouver grant quantité d’or et autres riches choses" (documentum regale anni 1534 apud Trudel (1966-))
  9. "En toute ladite coste du nort, je n'y vy une charetée de terre"; "la terre que Dieu donna à Cayn": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 11
  10. "Lequel je pencze l'un des bons hables du monde, et iceluy fut nommé le hable Jacques Cartier": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 11
  11. "Cedres, iffz, pins, ormes blans, frainnes, sauldres et aultres pluseurs ... pois, grouaiseliers blans et rouges, frasses, franboysses et blé sauuaige, comme seille": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) pp. 24-25, cf. Dickenson (2008)
  12. "Pour l'espoir que abuions de y trouues passaige": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) pp. 27-28
  13. "Ilz ont des barques en quoy ils vont par la mer, qui sont faictes d'escorche de bouays de boul, o quoy ilz peschent force loups marins ... ilz viennent des terres plus chaudes pour prendre desditz loups marins et aultres choses pour leur vie": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 12
  14. "Vysmes des barcques de sauvaiges, qui traversoinct ladite ripviere": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 23
  15. Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 24
  16. "Dansant et faisant plusieurs signes de voulloir nostre amytié": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) pp. 28-34
  17. "Grant nombre de sauvages qui estoient venus en ladite riviere pour pescher des masquereaulx, desquelz il y a grant habondance; et estoient tant hommes, femmes que enffans plus de deux cens personnes qui avoyent envyron quarente barques": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 36-40
  18. "Vive le Roy de France": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) p. 40
  19. "Le cappitaine, vestu d'une vielle pelle d'ours noir"; "les fist on boyre et manger et faire grant chere": Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) pp. 41-42
  20. Trudel (1966-); Cahill et Ouellet (2015)
  21. Voiage de Jacques Cartier in Michelant (1867) pp. 50-51
  22. "Nous ont lesdictz sauuaiges certiffié estre le chemin et commancement du grant Silenne de Hochelaga et chemin de Canada, puis que l'on treuue l'aue doulce qui va si loing que iamais homme n'auroit esté iusques au bout qu'ilz eussent ouy, et que autre passaige n'y auoit que par bateaulx": Brief recit & succincte narration (Lutetiae, 1545) fol. 9v
  23. "Une riviere fort perfonde et courante, qui est la riuiere et chemin de Saguenay": Brief recit & succincte narration (Lutetiae, 1545) fol. 11r
  24. "I found in the sayd chart ... these words following written in the hand of Iaques Cartier: 'By the people of Canada and Hochelaga it was said, That here is the land of Saguenay, which is rich and wealthy in precious stones.' ": Jacques Noël, "Another letter ..." in Hakluyt, Principal Navigations (2a ed. 3 voll. Londinii: George Bishop, 1598–1600) Textus
  25. "Y a plusieurs couldres franches que nous trouuasmes fort chargees de noisilles aussi grosses et de meilleur saueur que les nostres, mais vng peu plus dures": Brief recit & succincte narration (Lutetiae, 1545) ff. 12r-12v
  26. "Stadacone, qui est aussi bonne terre qu'il soit possible de veoir et bien fructiferente, pleine de fort beaulx arbres de la nature et sorte de France, comme chesnes, ormes, freines, noyers, yfz, cedres, vignes, aubespines qui portent le fruict aussi gros que prunes de Damas"; "Ysle de Bacchus": Brief recit & succincte narration (Lutetiae, 1545) ff. 14r-15r
  27. 27.0 27.1 "I can write nothing else vnto you of any thing that I can recouer of the writings of Captaine Iaques Cartier my vncle disceased, although I haue made search in all places that I could possibly in this Towne: sauing of a certaine booke made in maner of a sea chart, which was drawne by the hand of my said vncle, which is in the possession of master Cremeur: which booke is passing well marked and drawne for all the Riuer of Canada, whereof I am well assured, because I my selfe haue know­ledge thereof as farre as to the Saults, where I haue bene": Jacques Noël, "Another letter ..." in Hakluyt, Principal Navigations (2a ed. 3 voll. Londinii: George Bishop, 1598–1600) Textus
  28. "cataracten vocant Galli le grand sault de Momorenci": De Laet (1633) p. 43
  29. "Canada et Ochelaga et jusques en la terre de Saguenay"; "toutes qualitez, artz et industrie": Trudel (1966-)
  30. Trudel (1966-)
  31. Le roi ayant ouï ce qu'avait rapporté le capitaine Cartier, tant par ses écrits ...": Dionne (1933) p. 243
  32. Le Blant (1961) pp. 91-92
  33. "Lequel cap cognoissons du précédent voyage", cf. etiam "par les deux sauvages que avions prins le premier voyage": Le Blant (1961) pp. 93-96

Bibliographia

recensere
Editiones fontium
De vita et explorationibus
  • Jean F. Blashfield, Cartier: Jacques Cartier in search of the Northwest Passage. Compass Point Books, 2002. ISBN 0-7565-0122-9
  • Fernand Braudel, ed., Le monde de Jacques Cartier. L'aventure au XVIe siècle. Monte Regio: Éditions Libre Expression, 1984
  • Donald Cahill, Martin Ouellet, "An Analysis of Jacques Cartier's Exploration of the Gaspé Coast, 1534" in Acadiensis vol. 44 fasc. 2 (2015) pp. 75-94
  • Ioannes de Laet, Novus orbis, seu Descriptionis Indiae Occidentalis libri XVIII (Lugduni Batavorum: apud Elzevirios, 1633) pp. 31-62 (Latine)
  • N.-E. Dionne, Jacques Cartier. 2a ed. Quebeci: impr. E. Robitaille, 1933 Textus apud Gallica
  • Meg Greene, Jacques Cartier: Navigating the St. Lawrence River. Rosen Central, 2004. ISBN 0-8239-3624-4
  • Michèle Guitard, Jacques Cartier in Canada. Ottawa: National Library of Canada, 1984. ISBN 0-662-52832-8 (Anglice, Francogallice)
  • Yves Jacob, Jacques Cartier. Éditions l'Ancre de marine, 2000. ISBN 2-84141-145-1 (Francogallice)
  • Samuel Eliot Morison, The European Discovery of America: The Northern Voyages A.D. 500-1600 (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1971) pp. 339-463
  • Marcel Trudel, Histoire de la Nouvelle-France, Vol. 1: Les vaines tentatives, 1524-1603. Monte Regio: Fides, 1963
De fontibus et fama
Aliae encyclopaediae

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Quarterium spectant.



  NODES
INTERN 5