Ignis (-is, m.) est rapida materiae (fomitis) oxydatio vel exustio per exothermicam combustionis rationem chemicam, quae calorem, lucem, et varios exitus liberat.[1][2]

Ignis
Silva igne correpta
Buergbrennen ad Bivels, vicum Luxemburgensem

Ignis etiam variis rebus utitur, e.g. face et cereo.

Ignis unum ex quattuor elementis alchemicis putatur.

Quattuor elementa necessaria

recensere

Ad ignem accendendum opus est quattuor elementis:

  • Fomite sive materia cremabili, sicut composito organico aut carbonio plantarum, aut ligno, aut plastico, aut gaso, aut naphtha, aut ceteris rebus.
  • Oxydatore, sicut oxygenio aeris.
  • Calore vel energia activa, quam ex scintilla, altera flamma, vel alta temperatura thermodynamica adiacenti adipisci licet.
  • Reactione catenata, quae est reactio, qua combustio servetur, etiamsi fons primus ignis absit.

De colore ignis

recensere

Flamma ignis saepe rutila videtur, et nimirum antiqui rutilo saepissime usi sunt adiectivo flammae et ignis colorem describentes.[3] At ignis non solum rutilus, sed etiam ruber,[4] fulvus,[5] albus, caeruleus, vel etiam viridis esse potest. Ignis enim pro flammae calore et re cremabili colores variat. Res magno calore ardentes, sicut gasa ferruminationis, caerulea vel etiam albicanti flamma ardent.

Candelae et sulphurata rutila aut fulva flamma ardere solent. Color rutilus parvulis efficitur particulis fuligineis, quae ex candelae aut ligni aut sulphurati exustione nascuntur. Fuligo autem paene omnino carbone constat. Flammam autem fulvam accuratius inspicientem non fallet eam punctulis versicoloribus variegare. Color calidissimorum punctorum albus est, alias autem rutilus, fulvus aut ruber.

Nexus interni

  1. Glossary of Wildland Fire Terminology, National Wildfire Coordinating Group, October 2007, pp. 70 .
  2. Haec definitio certas rationes tardiores excludit, sicut robiginem (ferruginem) tractandam(en) et digestionem.
  3. Ov. Fast. 3.285 ecce deum genitor rutilas per nubila flammas / sparsit; Verg. Georg. 1.454 maculae incipiunt rutilo immiscerier igni.
  4. Cf. Lucr. 4.404 rubrum tremulis iubar ignibus.
  5. Confer Plin. Nat. 37.34 fulvum et igneum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ignem spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad ignem spectant.


  NODES
Done 1
eth 1
see 1