Ioannes Czerski
Ioannes Dementii (Dominici) filius Czerski (Russice Иван Дементьевич Черский, tr. Ivan Dement'evič Čerskij; Albaruthenice Ян Дамінікавіч Чэрскі, tr. Jan Daminikavič Čerski; Polonice Jan Czerski; natus 3 Maii[1] 1845 in villa Swolna tunc gubernii Vilnensis Imperii Russici, nunc Rutheniae Albae, mortuus 25 Iunii[2] 1892 prope ad ostium Omolonis fluminis) fuit geographus, geologus et palaeontologus Russicus (Polonus aut Ruthenus Albus genere).
Ut particeps rebellionis, quae in terris Polonicis, Lituanicis et Albaruthenicis Imperii Russici annis 1863–1864 accidit, primo ad militiam poenalem damnatus, dein exsilio in Siberiam affectus, clarus explorator terrae illius factus est. Duo iuga, in Iacutia et in Transbaicalia, et colonia urbana Czerski in eius honorem nominata sunt.
Notae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 15 Maii Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 7 Iulii Gregoriano.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Большая российская энциклопедия • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Czerski spectant. |