Iosephus Eugenius Stiglitz (natus die 9 Februarii 1943 in urbe Gary Indianae) est oeconomus Americanus.

Wikidata Iosephus Stiglitz
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Stiglitz: imago
Iosephus Stiglitz: imago
Nativitas: 9 Februarii 1943; Gary
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Joseph Eugene Stiglitz

Familia

Coniunx: Anya Schiffrin

Alumnus est collegii Amherstiensis, instituti Technologiae Massachusettensis et universitatis Chicagoensis. Ab anno 1995 usque in 1997 praeses consilii de rebus oeconomicis iuxta Gulielmum Clinton, postea usque ad annum 2000 dux oeconomicus Argentariae Mundialis fuit. Georgii W. Bush res gestas oeconomicas acri subtilique ingenio et iudicio percensebat. Anno 2001 Praemium Nobelianum Oeconomiae una cum Georgio Akerlof et Michaele Spence accepit. Professor meret apud universitatem Columbiae.

Globalizationi et politicae Aerarii Monetarii Internationalis libro suo Globalization and its discontents (2002) se opposuit atque a politica austeritatis Unionis Europaeae contra discrimen oeconomicum dissentivit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Stiglitz spectant.
  NODES
Intern 1
iOS 10
languages 1
os 13
text 1