Jaurès[1] Ioannis filius Alfërov (Russice Жорес Иванович Алфёров, tr. Žores Ivanovič Alfërov; Vitebsci natus e connubio Rutheni Albi et Iudaeae die 15 Martii 1930, Petropoli mortuus die 1 Martii 2019) fuit physicus Sovieticus et Russicus, ab anno 1972 socius correspondens et ab anno 1979 socius ordinarius Academiae Scientiarum URSS, dein Academiae Scientiarum Russicae (cuius praesidis vicarius fuit ab anno 1991 ad annum 2017), qui in creatione primorum transistrorum Sovieticorum participavit atque phenomenum "superiniectionis" in heterostructuris invenit. Etiam fuit rerum politicarum peritus, legatus factionis communisticae Consilii (vulgo Duma vocati) Publici Foederationis Russicae.

Wikidata Jaurès Alfërov
Res apud Vicidata repertae:
Jaurès Alfërov: imago
Jaurès Alfërov: imago
Nativitas: 15 Martii 1930; Vitebscum
Obitus: 1 Martii 2019; Petropolis
Patria: Unio Sovietica, Russia

Familia

Coniunx: Tamara Darskaya

Memoria

Sepultura: Cemetery in Komarovo

Praemio Leniniano (anno 1972) et Praemiis Publicis URSS (anno 1984) et Foederationis Russicae (anno 2001) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis et Russicis ornatus est. Anno 2000 cum Kroemer et Kilby Nobelianum Physicae Praemium abstulit.

  1. Praenomen in honorem Ioannis Jaurès datum

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Jaurès Alfërov spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon •
 
Scientia

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
Done 1
lenin 1