Leo Nemeaeus (Graece Λέων Νεμεαῖος) erat apud Graecos antiquos monstrum fabulare, quod saltus Nemeaeos vexabat. De ortu varii mythi sunt. Secundum veterrimum, ab Hesiodo narratum,[1] Leo ille Nemeaeus (una cum Sphinge) ex Echidna et Ortho, cane bicipiti, natus erat. Orthus autem, quippe cum maximus natu e monstruosa Typhonis et Echidnae progenie esset, pater et item frater uterinus Leonis erat. Sunt etiam qui Nemeaeum leonem e luna decidisse narrent.[2]

"Maximus Nemeae timor / pressus lacertis gemuit Herculeis leo" (Sen. Herc.fur. 224-225). Pars musivi saeculo III ineunte facti (Museum Archaelogicum Nationale, Matriti).

Leo Nemeaeus ab Hercule occisus est. Imposuerat enim huic Eurystheus, rex Tirynthis, ut pellem bestiae Nemeaeae primum adportaret. Leonem adgressurus Cleonas pervenit, ubi apud Molorchum, operarium pauperem, pernoctavit. Cum Nemeam venisset, leonem indagavit sagittaque transfigere conatus est. Cum pellem bestiae impenetrabilem esse animadverteret, baculo capto persequi coepit leonem, qui in speluncam duplici aditu praeditam confugit. Hercules autem uno aditu obstructo per alterum adgressus bestiam robustis collo iniectis bracchiis strangulavit.[3] Fertur etiam leoni pellem detraxisse ipsius unguibus, cum aliter in viscera penetrare nequiret, et pelle usus esse vestimento. Eurystheus autem tanta violentia consternatus Herculem, ne urbem intraret, prohibuit. In dolio aeneo subterraneo dicitur etiam perterritus se occultasse.

  1. Hes. Th. 306-327.
  2. Epimenides fr.2 Diels [apud Ael. Nat.anim. 12.7].
  3. Haec apud Pseudo-Apollodorum (Bib. 2.5.1) narrantur.
  NODES
Done 1