Lictor (-oris, m.)[1] Romae olim erat apparitor[2] quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces, humero laevo gerebat. Lex vetabat servos lictores fieri[3]

Lictor fasces humero laevo gerens.

De munere

recensere

Lictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant[4]. Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat[5]. Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat :

Quibusdam sacerdotibus quoque praeibant : flamini diali unus, virginibus Vestalibus unicuique unus ab anno 42 a.C.n. e triumvirorum decreto postquam Vestali cuidam e cena redeunti vis inlata erat[10].

De origine

recensere
 
Consul cum duobus lictoribus in nummo aureo.

Lictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur[11]. Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant[12] (confer formulas I,lictor deliga ad palum[13] et I, lictor colliga manus[14]). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit[15] (simili modo legere/lector, legare/legator).

  1. Graece ῥαβδοῦχοι dicebantur, id est ii qui virgas tenent.
  2. Graece ὑπερέτης.
  3. Cassius Dio XLVIII,38.3.
  4. Titus Livius I,26 : II,5 et 55 etc. Dion. Hal.. IX,39 et X,21 etc.
  5. Dion. Hal. V,19. Cicero, de Rep. II,54. Titus Livius II,55.
  6. Dion. Hal. Ant. Rom. X,24. Appianus Bell. civ. I,465.
  7. Ita a Domitiano institutum (Dio Cassius 67.4).
  8. Dion. Hal. X,59.
  9. Dio Cassius 53.13.
  10. Dio Cassius 47.19. Plutarchus, Numa X
  11. Dion. Hal., Ant. Rom. III,61-62. Silius Italicus VIII,483-485. Titus Livius I,8. Strabo, Geogr. V,2,2.
  12. Aulus Gellius, Noct. Att. XII,3,4. Festus X,103,1.
  13. Tit. Liv. VIII,7.
  14. Tit. Liv. I,26.
  15. Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine, sub verbo lictor.
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae

Nexus interni

  NODES
admin 1
INTERN 2