Lingua Ainuana[1] (Ainuane: アイヌ イタ Ainu Itak) populus Ainuensis insulae Esoniae usus est, olim etiam incolae insularum Curilensium, Honsuae septentrionalis et Sachalinae meridianae. Lingua segregata est sine cognationibus aliis. Nonnumquam inter linguas Palaeosibericas sita est, quae autem collectio linguarum segregatarum et familiarum minorum improprie familia linguarum habetur. Vocabula communia inter linguam Ainuanam et linguam Nivchicam propter mutuationem nata esse putantur.

Lingua Ainuana
アイヌ イタ Aynu Itak
Taxinomia: lingua segregata, nisi, ut credunt pauci, in Altaicis inclusa
Status: lingua fortasse exstincta
Sigla: 1 —, 2 ain, 3 ain
Usus
Aevum: 15 locutores anno 1991 vivebant
Situs: Insula Esonia
Litterae: Litterae Ainuanae
Scriptura: Iaponica et Latina
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

  1. De verbis adiectivis cf. nomina biologica Damesites ainuanus, Zaus ainuensis; nomen obsoletum lingua Curilica, cf. Petri Simonis Pallassii Linguarum totius orbis vocabularia comparativa, Petropoli 1786, p. 7.

Nexus interni

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.

  NODES
INTERN 1