Linguam Hatticam e tabellis signis cuneiformibus insculptis novimus quae in terra Hattica (hodie Turcia) inventa sunt. Imprimis cum in tabellis Hetthaeis di Hattici loquuntur, verba eorum lingua Hattica scripta sunt. Lingua Hattica sermo Hattorum erat quae gens ante Hetthaeos (in tertio millennio ante Christum natum) Asiam minorem incolebat.

Lingua Hattica
Taxinomia: fortasse lingua Caucasica septentrio-occidentalis
Status: lingua exstincta
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Usus
Aevum: saec. XIV et XIII a.C.n.
Situs: Anatolia media
e documentis in lingua Hetthaea scriptis nota
Litterae:
Scriptura:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Cum copia verborum ac rerum scriptarum parva sit, lingua adhuc haud bene intellegitur. Liquet eius verba formis agglutinari et in syntaxi esse subiecta in casu nominativo et obiecta in accusativo. Verisimile 4 sunt casus. Praedicatum ab initio sententiae esse solet.

Quibus linguis lingua Hattica cognata sit, nescimus. Sunt quidem qui putent linguas Caucasicas septentrio-occidentales esse cognatas.

Bibliographia

recensere
  • Girbal, Christian. 1986. Beiträge zur Grammatik des Hattischen Frankfurt am Main: P. Lang,
  • Rizza, Alfredo. 2007. I pronomi enclitici nei testi etei di traduzione dal hattico. Pavia: Italian University Press.
  • Schuster, Hans-Siegfried. 2002. Die ḫattisch-hethitischen Bilinguen. Leiden: Brill.
  • Soysal, Oğuz. 2004. Hattischer Wortschatz in hethitischer Textüberlieferung. Handbuch der Orientalistik, I.74. Leiden: Brill.
  NODES
Chat 1
Done 1
eth 2