Lingua Mazandaranica

lingua Iranica
Lingua Mazandaranica
مازِرونی (Māzərūni)
TaxinomiaLinguae Iranicae

 Linguae Iranicae Boreoccidentales

  Lingua Mazandaranica
Locutores3 000 000 — 4 500 000
Sigla1 , 2 ira, 3 mzn
Status publicus
Officialis
PrivataPersia
Litterae
ScripturaArabica
Procuratio

Lingua Mazandaranica[1], vel interdum Tabari, est lingua Iranica boreo-occidentalis, qua utuntur in Mazandarania et in Gulistano, provinciis Iraniae borealibus ad mare Caspium sitas. Linguae Gilanicae propinqua est. A 3 000 000 ad 4 500 000 hominum lingua Mazandaranica utuntur, sed omnes linguam Persicam secundam sciunt. Persi autem partim orationem Mazandaranicam intellegunt. Lingua variatione Persica litterarum Arabicarum utitur.

Litterae Mazandaranicae a saeculo decimo notae sunt; Amir Pazewari poeta Mazandaranicus celeberrimus fuit.

  1. Cf. binomina Pseudopygmephorellus mazandaranicus, Cotoneaster m., Stigmaeus m. etc.

Bibliographia

recensere
  • Nawata, T. 1984. Mazandarani; Asian and African Grammatical Manual, No 17. Tocii: ILCAA
  • Johannes Albrecht Bernhard Dorn. 1860-1866, Masanderanische Sprache I—II/1, 3. Petropoli.
  NODES