Longus sive Longos (Graece Λόγγος) Lesbius fuit scriptor Graecus antiquus, qui mythistoriam notissimam nomine Daphnis et Chloe conscripsit.

De vita eius nihil notum est. Omnes opinationes uno eius libro "Daphnis et Chloe", qui Lesbo insula gestus est, nituntur. Num Longus ex Lesbo oriundus sit, incertum est, etsi insulam bene novi videtur, ut ex descriptionibus eius patet. Genere scribendi necnon quibusdam aliis rebus eum saeculo secundo exeunte aut tertio ineunte vixisse conicitur.

Nomen Longos antiquitate saepe invenitur et etiam in Lesbo insula inscriptionibus attestatum est. Quamvis nomen Longos his diebus pro scriptore mythistoriae Daphnis et Chloe communiter in usu sit, de fide dubitatum est. Codex Vaticanus incipit: ΛΟΓΓΟΥ ΠΟΙΜΕΝΙΚΩΝ ΤΩΝ ΚΑΤΑ ΔΑΦΝΙΝ ΚΑΙ ΧΛΟΗΝ ΛΟΓΟΣ ΠΡΩΤΟΣ, id est: "Longi pastoralia de Daphni et Chloe liber primus". Quod autem optimum manuscriptum Florentinum verbo "λόγος" (non "λόγγος") incipit ac finit, erant, qui nomen "Longum" falsum esse crederent. Contra etiam Codex Olomucensis, qui mythistoriae excerptum contintet, auctorem Longum appellat; ergo in codice Florentino mendum librarii subesse videtur.[1] Si nomen auctoris re vera Longos erat, verisimiliter libertus alicuius familiae Romanae huius nominis fuit.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Daphnis et Chloe.

Daphnis et Chloe infantes a pastoribus reperti sunt. Initio mythistoriae Daphnis est puer 15 annorum, Chloe puella 13 annorum. Una pubescunt benevolentia mutua puraque coniuncti. Principale fabulae argumentum est, quomodo benevolentia inter pericula paulatim in amorem mutetur: Chloe abducta est et revertitur, Daphnis idem patitur; parentes cuiusque reperti sunt, homines locupletes ex urbe longinqua oriundi, qui filios aliis in matrimonium dare volebant. Tamen Daphnis et Chloe demum ad felicem ruris vitam revertuntur.

Vide etiam

recensere

Alii mythistorici Graeci:

Bibliographia

recensere

Alii libri vide in articulo Daphnis et Chloe

  1. S. Michael D. Reeve (ed.): Longus: Daphnis et Chloe, Lipsiae 1994 (3. ed.), p. 1.
  NODES