Ludovicus XII, cognomine Pater Populi[1] (Blesis die 27 Iunii 1462 natus; Lutetiae mortuus die 1 Ianuarii 1515), fuit rex Franciae ab anno 1498 usque ad mortem anno 1515. E Ludovico, duce Aurelianensi, filio minore natu Caroli V, stirps eius orta erat.

Wikidata Ludovicus XII (rex Franciae)
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus XII (rex Franciae): imago
Ludovicus XII (rex Franciae): imago
Nativitas: 27 Iunii 1462; Château de Blois
Obitus: 1 Ianuarii 1515; Hôtel des Tournelles
Patria: Francia

Familia

Genitores: Carolus Aurelianensis; Maria Cliviensis
Coniunx: Ioanna Franciae, Anna Britanniae, Maria Anglica
Proles: Claudia, Renata Franciae, Michel Bucy
Familia: Domus Valesia

Insignia heraldica

Ludovicus XII (rex Franciae): insigne
Ludovicus XII (rex Franciae): insigne
 
Hystricida, insigne Ludovici, in Palatio Bourgtheroulde Rothomagi
 
Breviarium Ludovici, mensis Augustus

Ludovico XI mortuo princeps maior natu tutelam Caroli eius sorori Annae eripere temptavit. Sed anno 1488 ad Fanum Sancti Albini (a corma) victus tres annos in custodia degebat. Cum rex Carolus VIII anno 1498 animam efflavisset Ludovicus denique rex coronatus est: eius rectio clemens iustaque dicebatur.

Leges ordonavit, vectigalia diminuit, libertates defendit. Quo infelicior politica externa spectans. Nepos Valentinae Vicecomitis, principissae Neapolitanae et filiae ducis Ioannis Galeacii Vicecomitis, Mediolanum sibi vindicans urbem anno 1499 expugnavit. Postea Regno Neapolitano capiendo foedus cum Aragonum rege Ferdinando II iniit: victores autem regione capta corrixabantur in praeda distribuenda et Ludovicus anno 1503 Neapoli depulsus est.

Anno 1509 Unione Cameracensi Venetiarum humiliandorum caussa se associavit. Ipse exercitum ducens Venetianos anno 1509 apud Agnanellum superavit. Cum autem pontifex maximus causam suam a Ludovico dissociavisset et Sanctam Ligam contra Franciam fecisset Helvetiis mercennariis deficientibus, exercitus Francicus mense Iunio 1513 apud Novariam detriumphatus est. Milites Francogalli modo ex Italia eversi a rege Britannico Henrico VIII et imperatore Maximiliano I repetiti sunt. In facto isti insessores peregrini apud Enguinegatte Gallos devicerunt die 17.8.1753. Itaque Ludovicus coactus est anno 1513 ut pacem conciliaret simul cum papa, Anglia, Hispania et Imperio.

In matrimonium duxit

Durocortori coronatus est, et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Fontes de vita et regno Ludovici XII

recensere
 
Varillas vitam Ludovici XII memoriae tradens
  • Georgius Florus, De bello Italico et rebus Gallorum praeclare gestis Editio 1613
  1. "Ludovicus XII, antea Dux Aurelianensis, Pater populi cognominatus" (p. 612 apud Google Books) sicut saepe alibi

Bibliographia

recensere
  • Frederic J. Baumgartner: Louis XII. Novi Eboraci 1996.
  • Georges Bordonove: Louis XII. Le père du peuple. Lutetiae 2000.
  • John S. C. Bridge: A History of France from the Death of Louis XI. Tomi III et IV, Oxoniae 1929.
  • Robert Knecht: The Valois Kings of France 1328–1589. Londonii 2004, p. 126 ss.
  • Robert Knecht: The Rise and Fall of Renaissance France. Oxoniae/Malden 2001, p. 46 ss.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum XII spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon •


Reges Francorum 987-1848
 
Henricus IV rex Francorum

Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848

  NODES