Mare Celebense[1] Oceani Pacifici occidentalis finitur ad septentriones ab archipelago Suluensi marique Suluensi et Insula Mindanao Philippinarum, ad orientem a catena Insularum Sangihe, ad meridiem ab insula Celebis, atque ad occidentem ab orientalibus insulae Bornei litoribus. Circa 675 chiliometra a septentrionibus ad meridiem, et circa 837 chiliometra ab oriente ad occidentem extendit, et aream superficialem 280 000 chiliometrorum quadratorum habet, usque ad maximam altitudinem 6200 metrorum. Mare ad meridio-occidentem per Fretum Macassarense in Mare Iavanicum aperit.

Mare Celebense et insulae circumiacentes (tabula Anglice signata).

Mare Celebense est pars antiquae pelvis oceanicae quae abhinc annorum circa 42 milliones loco procul ab ulla massa terrestre orta est. Abhinc annorum circa 20 000 000, motus crustae terrestris pelvem moverat tam propinquam ad montes igniferi Indonesiae et Philippinarum ut detritum emissum acciperet.[2] Abhinc annorum circa 10 milliones, Mare Sulavesiense detritu continentali inundabantur, inter quem carbo, ex monte crescente in Borneo emissus, et pelvis in Eurasiam concurrerat.

Finis inter Celebem et mare Suluense apud iugum Sibutu-Basilanum iacet. Valentia flumina oceanica et altae fossae maritimae montesque marini, cum vivis insulis volcanicis, multiplices proprietates oceanographicas regioni efficiunt.

Vita marina

recensere
 
Teuthidum generis Enoploteuthis ex Mari Sulavesiensi captum.

Mare Celebense multa genera piscium et animalium aquaticorum sustinet. Circumiectus tropicus et aquae calidae Mare Celebense sinit ut sustineat circa 580 specierum notarum 793 anthozoorum, quae nonnullos biodiversissimos orbis terrarum scopulos curalii efficiunt, et multa genera animalium marinorum, inter quae cetacea et delphinidae, chelonioidea, mobulidae, myliobatidae, sphyraenae, istiophoridae, aliaeque species scopulosae et pelagicae. Thunni quoque abundant. Praeter copiam piscium in Mari Celebensi captorum, hoc mare alia opera aquatica, sicut acanthuridae, large producit.

 
Australis Maris Sulavesiensis finis: Litus Kalasey in Insula Bunaken Celebis septentrionalis.

Latrocinium

recensere

Mare Celebense infame fit ob piratas, qui non solum piscatores nullius momenti, sed etiam ingentes naves onerarias praedantur. Hodie, hi piratae arma habent auctioris technologiae et armamenta sicut radar et machinas navigationis GPS, atque in navibus motoricis celeritatis magnae vehuntur. Id est alterum orbis terrarum corpus aquae piraticum, post Sinum Adense, prope Somaliam.

 
Septentrionales maris Celebensis finis: regio litoralis Maitum, Sarangani.

Momentum commerciale

recensere

Mare Celebense est grave commercii iter, populo gratum quoque ob demergendum scuba et luxuriosum navigandum periegeticum.

  1. "Hab. in insula dicta Bouru maris Celebensis" (descriptio Ceyx cajeli)
  2. C. Michael Hogan, "Celebes Sea," in Encyclopedia of Earth, edd. P. Saundry et C. J. Cleveland (Vasingtoniae: National Council for Science and the Envrionment, 2011).

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Celebense spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 3°0′0″N 122°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия


  NODES
Idea 1
idea 1
INTERN 2