Vide etiam paginam discretivam: Megalopolis (discretiva).

Megalopolis (Graece Magna Civitas = megalos magna, polis civitas) urbs in Arcadia/Graecia est. Incolae sive Megalopolitani sive Megalopolitae dicuntur.

Megalopolis in Arcadia.

Historia

recensere

Quae urbs condita est circa annos 371/367 a.C.n. ab Arcadibus ex Maenalia et ex Parrhasia venientibus, ut caput fieret Foederis Arcadici[1]. Tunc enim Thebani, quibus hegemonia in Graecia ex Epaminondae victoriis contigerat, libertatem Arcadum a Spartanorum inceptis tueri volebant, quos nuper pugna Leuctrica vicerant. Itaque instigatores et fautores[2] huius urbis condendae fuere. Tertio saeculo a.C.n. civitas Meglopolitanorum a tyrannis regebatur, quorum notissimus fuit Lydiadas qui anno 234 a.C.n. civitatem suam Foederi Achaico adscripsit et ter strategus huius Foederis electus est. Antequam Romani domini totius Graeciae fierent, Megalopolitani multa bella a Lacedaemoniis sibi inlata sustinuerunt[3] : hieme 223/222 a.C.n. urbs a rege Cleomene III capta et magna ex parte deleta est[4]. Mox tamen restituta tempore strategi Philopoeminis primas partes in Foedere Achaico ineunte secundo saeculo a.C.n. egit[5].

Praeclari cives

recensere
  1. Diod. Sic. XV,72,4.
  2. Nonnumquam etiam coactores : Diod. Sic. XV,94,1-3.
  3. Polybius II.48.
  4. Plutarchus, Philop. V et Cleom. XXIII-XXV. Polybius II,61-62.
  5. Pausanias VIII.27.12.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 37°24′0″N 22°8′0″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire

Pinacotheca

recensere
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
languages 1
os 5
text 2