Memoria
Memoria stricto sensu est mentis et corporis facultas datorum compondendorum, retinendorum, et dein recuperandorum ac adhibendorum. Hac appellatione etiam nominant corporum actiones non sentientium quae sentientium usus simulant.
In antiquitate
recensereRomanis memoria fuit pars oratoriae maximi momenti. Et Quintilianus et Cicero de memoria et eius quoad pertinet ad oratoriam utilitate in operibus suis scripserunt. Quintilianus in Institutione Oratoria dividit omnem oratoriam in partes quinque: inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem.[1]
Memoriae genera
recensereSecundum exemplar Atkinsonianum et Shiffrianum[2] memoria ipsa divisa est in tres partes, quae inter se differunt. Vulgo tenentur esse sensus memoria, memoria brevis, et memoria dura.
Insuper, in neuropsychologia, secundum Tulving, descriptae sunt[3]:
- Memoria episodica — ad eventuum, biographiae cognitionem referens
- Memoria semantica — ad linguae, regularum, factorum cognitionem referens
Notae
recensere- ↑ Quintiliani Institutiones apud http://www.thelatinlibrary.com.
- ↑ Atkinson R. C., Shiffrin R. M. (1968). Human memory: A proposed system and its control processes, in: Spence, K. W. Spence J. T. (eds.). The psychology of learning and motivation. Vol. 2. New York: Academic Press.. pp. 89–195
- ↑ Tulving E. (1972). Episodic and semantic memory. In: Tulving E, Donaldson W, editors. Organization of memory. pp. 381–403
Bibliographia
recensere- Jianping Jia et al., "Association between healthy lifestyle and memory decline in older adults: 10 year, population based, prospective cohort study" in British Medical Journal vol. 380 (23 Ianuarii 2023)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad memoriam spectant. |
Vide memoriam in Victionario. |