Merovingi[1] fuerunt domus regnatrix Francorum, quae a saeculo quinto medio ad annum 751 regnum agebat.[2] Primum apparuerunt reges Francorum appellati in Romano Galliae septentrionalis exercitu. Ante enim 509, omnes Francos Romanosque Gallicos septentrionales in eorum dicionum redegerant.

Merovingorum stemma (Francogallice; e libro: Sieur de Chevigni & H. P. de Limiers: La science des personnes de la cour, de l'épeé et de la robe. Amstelodami, 1717)

Reges criniti[3] vulgo nuncupabantur, nam crines non tondebant, nisi regno adempto.

Childericus III tondetur regno adempto (Evaristi Luminais pictura)

Quod de origine Troiana (de Priamo vel de Aenea) Merovingorum dicitur, fictio genealogica est. Sic et Faramondus et Marcomeres, quos Liber historiae Francorum inter progenitores Merovingorum numerat, incerti sunt. E Francis Saliis colentibus Camaracum (ubi Chlodio regnabat) et Turnacum (ubi Childericus I) gens Merovingica originem ducit. Meroveus cognominis auctor filius Chlodionis et Childerici pater fuit.

 
Chlodovechus fidem Christianam accipit (Magistri sancti Aegidii opus)

Childericus et Chlodovechus

recensere

Childericus I socius Romanorum provinciam Belgicam Secundam administravit. Magistro militum Aegidio duce, qui Galliam septentrionalem ut rex regnavit, anno 463 apud Aurelianum feliciter contra Visigothos pugnavit et 469 regem eius populi Euricum ab hac urbe prohibuit. Postea et Saxones vicit.

Successit ei filius Chlodovechus, qui Francos Ripuarios regno suo adiunxit, anno 486 Syagrium, qui regem Romanorum se nuncupabat, vicit et regnum Suessonense possessit. Itaque Thuringos et 506 Alamannos vicit. Circa annum 498 baptizatus est et a Romanis in Gallia habitantibus rex salutatus est. Anno 507 denique Visigothos in Aquitania pugna vicit et Franciam meridionalem expugnavit. Lex Salica Chlodovechi iussu edita est et Lutetia Chlodovecho regnante caput Franciae facta est.

 
Sepulchrum Dagoberti I in Basilica Sancti Dionysii

A Chlodovecho ad Dagobertum

recensere

Chlodovecho mortuo, regnum Francorum inter filios eius divisum est: Theudericus I Remis et Metti rex factus est, Chlodomerius I Aureliani, Childebertus I Lutetiae et Chlotarius I Suessionibus. Contra Burgundiones fratres feliciter pugnaverunt et Provinciam ab Ostrogothis pacto concluso acceperunt.

Chlodomerio mortuo Chlotarius et Childebertus heredes eius perdiderunt regionemque inter se dividerunt. Childebertus filiis carens Chlotarui regnum reliquit; partem Theuderici Chlotarius cepit, cum nepotis eius Theudebaldi uxorem viduam nupsit; sic Chlotarius partes regni coniunxit, sed iterum inter Charibertum I, Gontranum I, Sigibertum I et Chilpericum I.filios suos divisit. Post hac divisionem Austrasia, Neustria et Burgundia regna paene separata erant, Aquitania omnium feudum commune habebatur.

Fredegundis Neustriae regina Chilperici uxor, et Brunichildis regina Austrasiae uxor Sigiberti, quadraginta fere annos (575–613) dimicabant; Chlotarius II Fredegunidis filius Brunichildi victa et supplicio data tria regna Francorum coniungere potest. Dagobertus I filius Chlotarii Chariberto II fratre Aquitaniam solam dedit, sed post tres annos Charibertus mortuus est. Dagobertus omnium Francorum rex multis victoriis famosus est; Alamannos et Slavos et Vascones vicit, in Italia feliciter pugnavit et Armoricam adiunxit (sed mox perdidit). Dagobertus regum Franciae primus in Basilica Sancti Dionysii sepultus est.

 
Brunichildis supplicium (e manuscripto saeculi XIV exeuntis)

Maiorum domus potentia

recensere

Dagoberto mortuo Neustria (Burgundia addita) et Austrasia iterum separatae sunt. Sed non tam haec divisione potentia Merovingorum subtracta erat, quam opibus et consiliis maiorum domus, qui omnes res tractabant et gerebant, regibus nihil laborantibus. Qua de re Merovingi huius temporis ut reges pigri[4] noti sunt. Einhardus haec in initio vitae Caroli describit (cap. 1).

 
Chilpericus I et Fredegundis

Etiam Chlotario et Dagoberto regnantibus maiores domus a populo colebantur; Sigibertus III, qui nisi a Pippino Landensi non accepisset, primus rex fuit, pro quo maiores domus imperabant; Grimoaldus Senior Pippini filius voluerat filium suum a Sigiberto adoptatum, regem facere, et Dagobertum filium Sigiberti ipsius in exsilium misit, sed Dagobertus revertit, Grimoaldus autem capite damnatus est, Sigibertus ut sanctus colebatur.

Regis statum religiosum maiores domus verebantur et Pippino Heristalensi maiore domus imperante multi reges locum suum tenebant. Carolus Martellus Pippini filius Maurorum victor cum Neustriam et Austrasiam coniuxisset, nec ipse rex nominari ausus est, nec alterum regem facere; post interregnum filii Caroli Pippinus Brevis et Carlomannus Childericum III e monasterio liberaverant et regem fecerunt ipsique inter se Neustiam et Austrasiam dividerunt, sed Carlomanno mortuo Pippinus Brevis Childericum exsulit ipseque denique rex coronatus est.

 
Gontranus I et Childebertus II

Chronica regum Merovingicae stirpis

recensere
Suessones Lutetia Aurelianum Mettis
481511 Chlodovechus I
511524 Chlotarius I Childebertus I Chlodomerius Theudericus I
524534
534548 Theudebertus I
548555 Theudebaldus
555558
558561
Neustria Lutetia Burgundia Austrasia
561567 Chilpericus I Charibertus I Gontranus I Sigibertus I
567575
575584 Childebertus II
584592 Chlotarius II
592595
595612 Theudericus II Theudebertus II
612613 Sigibertus II
613629
Neustria + Burgundia + Austrasia Aquitania
629632 Dagobertus I Charibertus II
632639
Neustria + Burgundia Austrasia
639656 Chlodovechus II Sigibertus III
656657
657673 Chlotarius III Childericus II
673675
675675 Theudericus III Chlodovechus III
676679 Dagobertus II
679691 (Maior domus Pippinus Heristalensis)
691695 Chlodovechus IV
695711 Childebertus III
711715 Dagobertus III
715717 Chilpericus II
717719 Chlotarius IV (Maior domus Carolus Martellus)
719721
721737 Theudericus IV (Maior domus Carolus Martellus)
737741 Carolus Martellus
Neustria + Burgundia + Comitatus Provinciae Austrasia + Alamannia + Thuringia
741743 Maiordomus Pippinus Brevis Maiordomus Carlomannus
743747 Childericus III
747751
751768 Pippinus Brevis rex factus est.
  1. Videas: Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
    Interdum et Merowingi, Meroingi, etс.
  2. Formula:Cite EB1911.
  3. Gregorii Turonensis Historia Francorum, I, 9.
  4. Francogallice Les rois fainéants.


  NODES
Done 1