Vide etiam paginam discretivam: Metis (discretiva).

Metis (Graece Μῆτις 'sapientia; sollertia; consilium') est in mythologia Graeca Titania, Iovis prima coniunx, deae Athenae mater. Prudentissima deorum habebatur et hortantibus Gaea et Urano Iuppiter eam sorbuit antequam Pallam Athenam pareret. Nisi enim praecavisset fatum erat ex ea filium ipso potentiorem naturum qui in eius loco regnaret. Intra Iovis corpus Metis deum monere dicebatur quid agendum esset[1]. Athena vero e Iovis capite exiit.

  1. Cf. epitheton Homericum Iovis μητίετα, apud Hesiodum μητιόεις.

Bibliographia

recensere
 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

  NODES