Monsignore (pl. monsignori) est modus clericos Ecclesiae Catholicae, qui quibusdam superioribus titulis honorariis ornati sunt, appellandi. Cum Monsignore sit vox Italica - ex appellatione Francica „mon seigneur“, quod Latine „mi domine!“ sonat, oriunda - tamen tota ecclesia variis linguis adhibetur. Monsignore per compendia Mgr, Msgr, Mons. scribitur. "Monsignore" non est ipse titulus, sed appellatio titulo coniuncta. Beneficia sive officia saepissime cum appellatione "monsignore" coniuncta sunt Protonotarius Apostolicus, Praelatus Honorarius et Capellanus Sanctitatis Suae. Haec beneficia papa ab episcopis dioecesanis petitus donare solet.

Exemplar insignis Protonotarii Apostolici: galerum violaceum cum bis senis floccis rubris.
Exemplar insignis Praelati Honorarii: galerum violaceum cum bis senis floccis violaceis.
Exemplar insignis Capellani Sanctitatis Suae: galerum nigrum cum bis senis floccis violaceis

Sacerdotes Ordinis Melitensis et Ordinis Equestris Sancti Sepulcri sunt canonici honorarii ordinum suorum, qua de causa iis titulus "Canonicus" sive "Monsignore" competit nec non vestis choralis canonici cum mozeta (nigra cum limbis purpureis illa Ordinis Melitensis, alba cum cruce rubicunda Ordinis Equestris Sancti Sepulcri.)

Tituli et modus appellandi

recensere

Quibusdam in terris Monsignore (sive versio vernacula) est modus usitatus omnes clericos Ecclesiae Catholicae infra gradum cardinalis vel patriarchae (episcopi et archiepiscopi inclusi) appellandi. Alibi, imprimis in terris Linguae Anglicae, pro episcopis non adhibetur, sed tantum pro sacerdotibus, quibus certa beneficia data sunt vel qui certa officia obtinent.

Forma Latina pro vulgari monsignore in usu est „Dominus“. Sacerdos titulo Monsignore gaudens Latine „Reverendus Dominus“ appellatur, "Reverendissimus Dominus" adhibetur in appellando episcopos, sed etiam praelatos, qui gradu episcopali carens officiis Curiae Romanae praesunt, iudices Rotae, Promotorem Generalem Iustititae ac Defensorm Vinculi Signaturae Apostolicae, Protonotarios Apostolicos de numero, et quattuor clericos Camerae Apostolicae.

Ante annum 1969, quo tituli ecclesiastici simpliciores redditi sunt, clerici inferioris gradus "Reverendissimus Dominus", clerici autem superioris gradus "Illustrissimus et Reverendissimus Dominus" appellati sunt.

Gradus Dominorum (sive Monsignori)

recensere

Papa Paulus VI Motu Proprio Pontificalis Domus (die 28 Martii 1968) taxinomiam dominorum (Monsignori) inferioris gradus simpliciorem reddidit. Antea in 14 gradus divisi erant.

Ab anno 1968 Protonotarii Apostolici sive de numere sive supernumerarii sunt. Aliis generibus camerariorum et capellanorum abolitis tantum Capellanus Suae Sanctitatis relictus est.

Hodie sunt tres gradus dominorum (monsignori) secundum dignitatem collocati:

Vestimenta ecclesiastica

recensere

Instructio anni 1969 etiam vestes dominorum (monsignori) simpliciores reddidit.

  • Capellani Sanctitatis Suae „veste talari nigra cum torulo ceterisque ornamentis, et serica zona violacei coloris“ (Instructio 1,20) – etiam in caeremoniis liturgicis - utuntur.
  • Praelati Honorarii utuntur „veste talari nigra cum torulo ceterisque ornamentis rubini coloris sine palliolo, et zona serica laciniis ornata. Si opus fuerit, supra vestem talarem violacei coloris, loco rocheti, iidem induent superpelliceum non crispatum.“ (Instructio 1,19)
  • Protonotarii Apostolici supra numerum eodem modo ac Praelati Honorarii induti sunt. Praeterea tamquam privilegium additivum iis pallio talari violacei coloris uti licet. (Instructio 1,19)
  • Protonotarii Apostolici de numero (et alii praelati superiores Curiae Romanae non-episcopi „servant vestem talarem violacei coloris, manteletum seu pallium violaceum, rochetum, vestem talarem cum torulo ceterisque ornamentis rubini coloris sine palliolo, zonam violaceam cum laciniis sericis duas extremas partes exornantibus, peramplum talare pallium violacei coloris, quod tamen necessario adhibendum non est, et floccum rubrum supra biretum.“ (Instructio 1,18)

Bibliographia

recensere
  • Noonan, Jr., James-Charles (1996). The Church Visible: The Ceremonial Life and Protocol of the Roman Catholic Church. Viking. pp. 315–6. ISBN 0-670-86745-4.

Nexus externi

recensere
  NODES