Mors voluntaria,[1] sive suicidium,[2] est actus quo aliquis sibi mortem consciscit, se ipse interficiens. Mortis voluntariae causa saepe morbus (depressio aut intolerabilis corporis dolor) esse potest. Secundum consociationem mundialem sanitatis, mortes voluntariae in orbe terrarum frequentes sunt apud adulescentes qui viliter semet ipsum colunt et vexatione condiscipulorum premuntur. Itaque necesse est administratoribus scholasticis ludique magistris consilium capere, ut tolerantia provehatur in scholis, qua ratione etiam mortes voluntariae prohibeantur. Aliae causae suicidii sunt abusus temeti, vis familiaribus inlata, separatio a parentibus, discriminatio propensionis sexualis generisve identitatis causa facta. Aliae res periculum suicidii augentes sunt indoles irritabilis, nimia sui dignatio cum sui contemptu alternans, mores impulsivi.[3]

Le Suicidé. Pictura Eduardi Manet (1877–1881).
Quot homines pro 100 000 sibi mortem in variis civitatibus consciverint.

Etiam pessima conditio laboris vel tempus laboris super limitationem a systemate accumulationis capitalis laboratoris sibi mortem compellare? potest, ut De capitali a Caroli Marx dixit.[4]

Conamen suicidii dicitur, si mortem voluntariam afferre intentum est, at involuntarie non perfectum.

Suicidium extensum mortem alterius et antecedentem et intentam suicidium commitentis causa significat.


Epidemiologia

recensere

Totius mundi mortes voluntariae per annum circiter decies centena milia sunt, quarum incepta ducenties centena milia per annum[5]. Horum hominum pluribus morbus mentis est[6]. Instrumenta divulgationis quoque momentum habere possunt[7] et noxium (effectus Werther) et defendens (effectus Papageno)[8].

Mortes voluntariae apud adulescentes

recensere

Cogitationes apud adulescentes de morte voluntaria non solum a psychopathologiae mutationibus vel depressione priore sed etiam ab inexhausto alcoholis vel interretiali indomabili consumptione oriri videtur.[9].

  1. Cic. Fin. 7.3.3; Liv. 8.6.12; Sen. Ep. 77.7.
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018) Morgan etiam alia, rariora quidem, verba praebet.
  3. De suicidio evitando: Consilia ad usum magistrorum et administratorum (Genavae, 2000), pp. 8–9 et 13.
  4. Das Kapital, Volumen I, Sectio VII, Caput 24.
  5. Värnik P, Wassermann D (2016). Global Suicid. In: Kaschka WP, Rujescu D (eds.). Biological Aspects of Suicidal Behavior.. pp. 1-10 
  6. Bolton JM, Gunnel D, Turecki G (2015). "Suicide risk assessment and Intervention in People with mental illness". Br Med J 351: h4978 
  7. Boyce N (Oct 2011). Suicide clusters: the undiscovered Country. 378. pp. 1452 
  8. Niederkrotenthaler T, Voracek M, Herberth A, Till B, Strauss M, Etzersdorfer E, Eisenwort B, Sonneck G (2010). "Role of media reports in completed and prevented suicide: Werther v. Papageno effects". Brit J Psychiatr 197: 234-43 
  9. Bousoño Serrano M, Al-Halabí S, Burón P, Garrido M, Díaz-Mesa EM, Galván G, García-Álvarez L, Carli V, Hoven C, Sarchiapone M, Wasserman D, Bousoño M, García-Portilla MP, Iglesias C, Sáiz PA, Bobes J (2017). "Uso y abuso de sustancias psicotrópicas e internet, psicopatología e ideación suicida en adolescentes". Adicciones 29(2): 97-104  (Hispanice)

Nexus interni

Nexus externi

recensere


  NODES
admin 2
Idea 2
idea 2
INTERN 3