Nasreddin, lingua Ottomanica نصر الدين خواجه (Nasreddīn Ḫoca), vocatur scurra maximi momenti historiarum multarum in omnibus terris cultus atque humanitatis Islamicorum a Paeninsula Balcanica usque ad populos Turcicos Asiae Centralis. Num vere vixerit incertum est; iste vir vafer saeculo XIII sive XIV in Iconio versatus esse dicitur.

Statua Nasreddin in asino in mercatu quodam oblectatorio Ancyrae
 
Imaguncula saeculi XVII; in museo Palatii Novae Constantinopolitanae

Vir iocosus, ob varietatem linguarum culturarumque in tam amplis territoris, nomina plura habet. Lingua Turcica vocatur Nasreddin Hoca, Lingua Atropatenica autem Molla Nəsrəddin, lingua Kazachica Қожанасыр (Ķožanasyr), in Sinis sermone Uigurico نەسىرىدىن ئەپەندى (Əpəndi Nəsiridin) et idiomate Serico 阿凡提. Praeterea in sermonibus persicis saepe Mollah Nasreddin ملا نصر الدين (Molā Naṣro'd-Dīn) vocatur.

Historia

recensere
 
Mausoleum Nasreddin Philomelii in Phrygia

Quoniam Philomelii in Turcia mausoleum pro eo vocatur, patria eius ibi a multis proclamatur.[1]

Fabulae primae de veteratore quodam reperiuntur in fontibus Turcicis praetitulatis Saltuḳ-nāme domini Ebülhayri Rumi (+ 1480) et in Letāʾif domini Lamiî Çelebi (+ 1531). Alter confirmat scurram esse contemporaneum domini Şeyyad Hamza (saeculi XIV). In plebe autem traditio viget, quam viator Ottomanicus Evliya Çelebi perhibuit. Qui scripsit de profectione ad eius sepulcrum Philomelii situm testimonio addens narratiunculam ubi Nasreddin et Tamerlanes (+ 1405) simul apparent. In documentis historicis fundatoriis (vakfiye) annorum 1257 et 1266 referentia datur in virum nominis eiusdem qui ante iudicem (qādī) vocatur. De identitate autem cum Nasreddin scurra dubium.

Libris impressis deficientibus traditiones orales magni momenti videlicet erant, quae neque nostris diebus in Turcia interruptae sunt. Nam persaepe certamina et festivalia celebrantur ubi facetiae eius e scaenis producuntur. Etiam multitudo librorum, ubi Nasreddin argumento est,in Turcia in lucem proferuntur; tamen anthologiae amplissimae etiam ibi desunt.[2]

Nasreddin partes et stulti et philosophi agere potest.Ob geographicam et chronologicam expansionem latissimam permultae novae fabulae identidem advenerunt et mixtura diffusionum facta est, etiam quoad genus a sapientia (populari) usque asperitatem et obscoenitatem aculeatam. Vel contigit, ut res allegorice explicarentur. Multa autem homini facetoso illi "post mortem" attributa sunt. Interim similitudo cum Tylo Saxone in multis (partim ad argumentum quoque!) agnoscitur. Permultae nationes Nasreddin suum declarant, cuius origo vera autem semper obscura manebit. Hominum omnium terrarum esse videtur.

Bibliographia

recensere
  • Albert Wesselski: Narren, Gaukler und Volkslieblinge. Tomus terius: Der Hodscha Nasreddin I (de Turcarum traditionibus), Res apud archive.org; tomus quartus: Der Hodscha Nasreddin II (ex Arabia, Balkano, Mediterraneis regionibus), Scan von und bei archive.org, Alexander Duncker Verlag, Vimariae 1911.
  • Gerd Frank (ed.): Der Schelm vom Bosporus. Anekdoten um Nasreddin Hodscha. Edition Orient, 1994, ISBN 3-922825-55-9.
  • Idries Shah: Die fabelhaften Heldentaten des vollendeten Narren und Meisters Mulla Nasruddin.
  • Idries Shah: Die Sufis. Botschaft der Derwische, Weisheit der Magier. (Capitulum IV: Die listigen Streiche des Mulla Nasrudin), Eugen Diederichs Verlag, 1976, ISBN 3-424-00627-0.
  • Ines Balcik: Dreißig und ein Tag. Mit Nasreddin Hodscha durch den Ramadan.
  • Ulrich Marzolph (ed.): Nasreddin Hodscha. 666 wahre Geschichten. 1996.
  • Celal Özcan (ed.): Die besten Geschichten von Nasreddin Hodscha. Nasreddin Hoca’dan En Iyi Fıkralar. Linguis Theodisca et Turcica, florilegium, Deutscher Taschenbuch Verlag, Monaci 2014, ISBN 978-3-423-09521-1.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nasreddin Hoca spectant.
  NODES