Navis[1] sive navis ecclesiae[2] est media ecclesiae pars, quae a porta principali (saepissime in occidente sita) usque ad transeptum sive navem transversam aut - nullo transepto - usque ad presbyterium pertinet. Secundum Ordericum Vitalem est "pars ædis sacrae, in qua plebs consistit"[3]. A nave divisi sunt locus chori (saepe simpliciter "chorus" dictus) et locus circa altare clero reservatus (presbyterium). Ad ecclesiae aditum narthex potest esse, naves laterales, si exstant, columnis aut arcibus a nave media separatae sunt.

Navis ecclesiae Sancti Sulpicii Parisiensis
Pictura muralis pristinam Basilicam Vaticanam saeculo quarto aedificatam monstrans: Navis media finestris collustrata cum navibus lateralibus.

Forma ecclesiae

recensere

Basilica est ecclesia, cuius media navis navibus latioribus altior est, nave media fenestris claristorii illuminata. Si naves eadem altitudine sunt, linguis vernaculis "ecclesia forma oeci"[4] nominatur, nave media fenestris carente. Sunt etiam genera inter supra dicta posita, ut puta "Pseudobasilica".

Etymologia

recensere

Navis ab Medio aevo spatium ecclesiae fidelibus dedicatum significat. In litteris antiquitatis, quamvis verbum navis metaphorice pro civitate usus sit[5], sensu ecclesiastico non invenitur.

Metaphora navis pro ecclesia fundamentum habet in duobus narrationibus Novi Testamenti: Lucas in quinto evangelii sui capitulo[6] de mirabili piscium captura narrat, Matthaeus autem de Iesu ambulante supra mare sive Tiberiados lacu[7].

Narratio de Iesu ambulante supra mare Quintus Septimius Florens Tertullianus (natus circa annum 160 Carthagine, mortuus post 220 ibidem) [8] imago ecclesiae, quae fidelibus salutem praebet, interpretatus est.

Thesaurus verborum nomine Deutsches Wörterbuch a fratribus Grimm elucubratum deliberat, utrum sensus metaphoricus navis tamquam arcae salutis in usum ecclesiasticum progressus an forte verbum Graecum ναός vel νεώς (naós vel neṓs „templum“) receptum sit, verbis ναός et ναῦς (naus „navis“) confusis[9].

  1. Du Cange, vox navis
  2. Publications of the Surtees Society
  3. Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, liber 11
  4. Anglice: Hall church; Theodisce: Hallenkirche
  5. Ut puta Cicero, Ad Familiares 12,25: „una est iam navis bonorum omnium“
  6. Lc 5,1-11
  7. Mt 14,22-33
  8. Tertullianus, de baptismo, 12 apud Wikisource
  9. Deutsches Wörterbuch: Vol. 15, col. 58 s. (s. v. SCHIFF No. 15)

<Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad naves ecclesiae spectant.
  NODES