-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Neptunus in religione Romana est deus praecipue magnorum corporum aquae, quem Graeci Posidonem nominabant. Tridens est eius notissimum signum. Ipse arbitratur maximus natu, donec sententiae de hereditate et principatu convenerunt, et Iupiter rescriptus est rex. Neptunus regit oceanos, maria, lacus, fontes, sed non flumina.[1] Neptunus putabatur maximus ultor iratissimusque. Frater Iovis et Plutonis erat, quia quoque filius primevi deorum Opis et Saturni. Uxor eius Salacia, aliquando nomine Venilia, erat, et pater multorum liberorum velut, exempli gratia Pegasi et Polyphemi.

Fons Neptuno dicatus Florentiae.

Neptunus devoratus est a patro deorum Saturno. Vomitus autem est Iove adiuvante, cuius dolo pater eius Saturnus satureiam, herbam venenosam, sumpsisset. Sortiti sunt fratres, filii Saturni, ubi quisque regnaturus mundi esset, et Neptunus accepit regnum maris.

Neptunus quadrigas magnas egit, quod equos amabat: itaque ille equester nonnumquam appellabatur atque tum idem esse atque Consus, vetus deus Latinus, credebatur.

Dies festi Neptuni, Neptunalia, aestate (a.d. X Kal. Aug.) celebrati sunt. Delubrum Neptuni inter Palatium et Aventinum in valle Circi Maximi situm est.

  1. Pierre Grimal, "Poseidon,” The Dictionary of Classical Mythology (Blackwell, 2000), 387–89.

Nexus externi

recensere
  NODES