Nicolaus Gennadii filius Basov (Russice Николай Геннадиевич Басов, Nikolaj Gennadievič Basov; natus in urbe Usman' tunc gubernii Tamboviensis, nunc regionis Aquitilietanae Russiae die 14 Decembris 1922, Moscuae mortuus die 1 Iulii 2001) fuit physicus Russicus Sovieticus. Anno 1964 Nobelianum Physicae Praemium una cum Carolo H. Townes et Alexandro Prochorov abstulit ratione studii de instrumento laserico atque meser ex unda micrometrica. Titulo Herois Laboris Socialistici bis (annis 1969 et 1982) ornatus est.

Wikidata Nicolaus Basov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Basov: imago
Nicolaus Basov: imago
Nativitas: 14 Decembris 1922; Usman
Obitus: 1 Iulii 2001; Moscua
Patria: Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica, Russia

Familia

Coniunx: Ksenia Tikhonovna Basova
Proles: Dmitri N. Basov

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nicolaus Basov ut assistens medici in Bello Magno Patrio participavit. Post finem belli factus est studens Instituti Ingeniario-Physici Moscuensis, ubi studium complevit anno 1950. Anno 1953 dissertationem pro gradu candidati, et anno 1956 dissertationem pro gradu doctoris defendit. Ab anno 1948, Basov laborabat in Instituto Physico Academiae Scientiarum URSS. Annis 19581972 vicarius praefecti, et annis 19731989 praefectus instituti illius erat. Anno 1962 socius correspondens, et anno 1966 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Basov spectant.
 
Scientia

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
INTERN 1